OCR
556 LETTERS OF ERASMUS [1517 30 olim tibi fauisse vel adhuc fauere, memini. Precor Deum omnipotentem vt diutissime et felicissime valeas, doctorum omnium specimen singulare. Ex Cantebrigia Kal. Maii. Bouillus tuus, 580. From HENRY BULLOCK. Deventer MS. 91, f. 105. Cambridge. LB. App. 137. 4 May (1517). (Shortly after Ep. 579; evidently answering a letter in which Erasmus apologized for the inclusion of Ep. 449 in B.] BOVILLVS ERASMO 8, APAGE, obsecro; nihil quicquam absurdius audiui. Auertat a me Deus hanc infamiam, vt nolim esse editam meam epistolam, licet non bene Latinam nec tam diligenter vt vellem conscriptam ; cui tu perlonga nec minus amica, tum omnium iudicio non solum acutissima 5 sed etiam elegantissima responderis. Adeo (vt vere dicam) non displicuit, praeceptor doctissime, vt magna mearum fortunularum parte tale quidpiam emissem ; quod et facto demonstrassem, si facultas voluntati non defuisset. Quin mirabar potius generositatem seculis inauditam ac raram quandam modestiam tuam, qui non dedignareris 10 tui nominis claritatem simul ac immortalitatem mihi licet obscurissimo communicare, tum qui meas tenebras tuo splendore velles illustrare. Nam reputanti mihi pertenuem istam eruditionis vmbram, ad quam vnius propemodum oculi per minutiores istas Graccanicas litteras et sanitatis iactura perueni, et mirabilem illam disciplinarum 15 omnium cyclopediam quam tu iam olim absoluisti, id mihi videor tibi collatus quod ad ingentem oceanum perexiguus quidem riuulus. Sed hoc mendacium ab inuidulo quopiam est confictum, quem male habet tantum honoris mihi contigisse. Sunt nonnulli qui magna voluptate mentiuntur, licet inde nihil commodi consequantur, Sunt 20 et alii qui inuidia moti detrahunt. Sed scio te prudentiorem quam vt illis credas, stabiliorem quam vt istis moueare. Nunquam quis hoc corculum meum a te separabit. Nihil mihi quotidie magis est in votis quam vt contingat fortuna per quam possim ostendere qualem erga te geram animum, i 25 Egritudo lente minuitur ; et quae tam celeriter et absque deliberatione inuasit, nunc magno quodam consilio an sit adhuc me relictura deliberat. Vale, rarissimum Musarum decus. Ex Cantebrigia quarto nonas maii. Bouillus tuus discipulus.