OCR Output

574] FROM SAGUNDINUS TO MUSURUS 549

possint homini. Nosti exactissimam emunctissimamque vtriusque
linguae doctrinam eius. Non es praeterea ignarus quam totus illum
suspiciat et admiretur orbis. Cui quidem felicem istam tuam ad
Archiepiscopatum promotionem notam esse volui. Exhilaratus est 70
continuo vir ille humanissimus et tuo felici successu quammaxime
est letatus. Aderat enim tunc Thomas Morus, vnus ex primariis
Londini ciuibus, vere optimorum morum insigne exemplar, tui
nominis amantissimus ; cuius celeberrimum nomen non dubito ad
aures tuas antehac aduolasse. Quo viro, crede mihi, nihil in vita 75
excogitari vel inquiri potest iucundius, suauius atque lepidius: cuius
mirificam in scribendo elegantiam, orationis structuram, delectum
verborum sententiarumque rotunditatem non minus omnes pleno
ore apprime laudant et extollunt quam ingenii acumen Latinique
sermonis policiem, omni candore, festiuitate, acutia facilitateque
refertam, summopere admirantur. Totum enim me, Presul beni¬
gnissime, tali viro dedi perpetuoque dicaui, totum me ei addixi
insinuauique ; in cuius mellitissima consuetudine tanquam in amoe¬
nissimo diuersorio sepe acquiescere soleo. Illeque, qua est humani¬
tate vir, perbenigne amanterque me vidit et excepit: quo fit vt
nunquam eum conueniam quin me doctiorem suique amantiorem
dimittat. Qui quidem vir doctissimus feliciter auspicata ista tua
dignitate tibi vehementer gratulatur.

Reliquum vero mihi videtur esse vt te quammaxime possum
rogem obsecremque vt me diuinis istis tuis litteris dignum esse 90
velis: quod quidem si abs te impetraro, omnium felicissimum me
esse existimabo. Vale et gaude, doctissimorum hominum iubar
praeclarissimum, et Nicolai tui ineptias aequo animo lege, meque
in perpetuum tibi commendatum habe.

Londini Decimo Cal. Maii 1517.

DI
o

D
or

95

575. From BEATUS RHENANUS.
Deventer MS. 91, f. 180. Basle.
LB, App. 134. 24 April 1517.
[The books mentioned confirm the date. ]
BEATVS RHENANVS ERASMO RONB, SUD:
Reppinir mihi Bruno litteras tuas in die Parasceues. Non (est)
cur aegreferas aeditum hic Theodori primum. Adtulerat id libelli
quidam impressor Louanio veniens vt venderet, et nisi donato Nouo

574. 67. possunt £. aB?: virtusque 6. 69. aß? o suspiciant 81, quidem
aB?: quod B}. 72. aß? : Tomas 8°. 80. aß? : facilitateque BI 83. melli¬
E Sa E N

575. 1, Bruno] Amorbach, Parasceues | to Apr. 1517.
2. Theodori] Of. Ep. 428 introd.