OCR
574] FROM SAGUNDINUS TO MUSURUS 549 possint homini. Nosti exactissimam emunctissimamque vtriusque linguae doctrinam eius. Non es praeterea ignarus quam totus illum suspiciat et admiretur orbis. Cui quidem felicem istam tuam ad Archiepiscopatum promotionem notam esse volui. Exhilaratus est 70 continuo vir ille humanissimus et tuo felici successu quammaxime est letatus. Aderat enim tunc Thomas Morus, vnus ex primariis Londini ciuibus, vere optimorum morum insigne exemplar, tui nominis amantissimus ; cuius celeberrimum nomen non dubito ad aures tuas antehac aduolasse. Quo viro, crede mihi, nihil in vita 75 excogitari vel inquiri potest iucundius, suauius atque lepidius: cuius mirificam in scribendo elegantiam, orationis structuram, delectum verborum sententiarumque rotunditatem non minus omnes pleno ore apprime laudant et extollunt quam ingenii acumen Latinique sermonis policiem, omni candore, festiuitate, acutia facilitateque refertam, summopere admirantur. Totum enim me, Presul benignissime, tali viro dedi perpetuoque dicaui, totum me ei addixi insinuauique ; in cuius mellitissima consuetudine tanquam in amoenissimo diuersorio sepe acquiescere soleo. Illeque, qua est humanitate vir, perbenigne amanterque me vidit et excepit: quo fit vt nunquam eum conueniam quin me doctiorem suique amantiorem dimittat. Qui quidem vir doctissimus feliciter auspicata ista tua dignitate tibi vehementer gratulatur. Reliquum vero mihi videtur esse vt te quammaxime possum rogem obsecremque vt me diuinis istis tuis litteris dignum esse 90 velis: quod quidem si abs te impetraro, omnium felicissimum me esse existimabo. Vale et gaude, doctissimorum hominum iubar praeclarissimum, et Nicolai tui ineptias aequo animo lege, meque in perpetuum tibi commendatum habe. Londini Decimo Cal. Maii 1517. DI o D or 95 575. From BEATUS RHENANUS. Deventer MS. 91, f. 180. Basle. LB, App. 134. 24 April 1517. [The books mentioned confirm the date. ] BEATVS RHENANVS ERASMO RONB, SUD: Reppinir mihi Bruno litteras tuas in die Parasceues. Non (est) cur aegreferas aeditum hic Theodori primum. Adtulerat id libelli quidam impressor Louanio veniens vt venderet, et nisi donato Nouo 574. 67. possunt £. aB?: virtusque 6. 69. aß? o suspiciant 81, quidem aB?: quod B}. 72. aß? : Tomas 8°. 80. aß? : facilitateque BI 83. melliE Sa E N 575. 1, Bruno] Amorbach, Parasceues | to Apr. 1517. 2. Theodori] Of. Ep. 428 introd.