delatum esse, vt ad supremam vsque dignitatem gradus sit cum lucu¬
30 lentissimo tui nominis splendore optimarumque litterarum singulari
illustratione, amicorum et clientum, quorum de grege et numero
sum, perpetua iucunditate.
Verum scire te cupio, Presul clementissime, quod etsi nihil mihi
accidere potest iucundius quam te florentem audire, quam te meritissi¬
35 mam foecundissimamque tuae strennuissimae agricolationis excipere
messem postque tot turbulentas procellas fluctuumque agitationes
portum tranquillum et quietum subiisse, nihilominus non possum
non vehementer excruciari Venetam iuuentutem bonarum litterarum
amore flagrantem, quam tuis nectareis epulis quotidie opipare pascere
40 solebas, ex tuis totam dependentem nutibus et tanquam alterum
Demosthenem Ciceronemque colentem et adorantem, te tanto ac
tali viro, nostri saeculi fulgentissimo ornamento, tam importune
priuari orbarique. Reliquisti tamen Venetiis praedium omnino
ferax et fertile, in quo aliquot felicissimae tuis scientissimis excultae
45 manibus insurgebant plantae, futurae aliquando inclytae reipublicae
Venetae tibique vsui, fructui atque honestamento: quae tali desti¬
tutae orbataeque colono nescio an algifica sydera, nimios aestus,
descendentes superne subitos imbres timere cogantur. Me miserum,
qui tali ero priuatus solatio orbatusque lumine, sine quo vt cecutiam
50 deliremque erit necesse. Sed mihi non perexigua restat spes, quae
nonnihil me consolatur et recreat, te scilicet superis iuuantibus
Romae videre, te praesentem affari ac tua dignissima frui consue¬
tudine et tanquam aseclam tuum numen sequi et adorare; Romam
enim adire iamdiu mihi insedit animo. Nunc vero tui visendi
55 adorandique gratia titillat et ardet; et de his hactenus.
Nos vero adhuc Britannicum calcamus solum, tantisperque caloa¬
bimus donec expectatissima in patriam redeundi venia ab illustrissimo
Senatu nobis decernatur. Sed ardet, crede mihi, iam animus in
patriam redire; non enim possum tam diu charissimorum meorum
6o dulcissimaeque patriae iucundissimo carere conspectu. Interim tamen
pro virili nostra curabimus ne dies vllus Musis vacuus dilabatur.
Erasmum enim saepe conuenimus, qui accersitus, vt arbitror, ab
hoc diuinissimo Rege omni virtutum genere modis omnibus cumu¬
latissimo nuperrime huc accessit; apud quem non mediocrem for¬
65 tunam eum habiturum confido. Nosti enim eum tu, Antistes
doctissime, quam sit dignissimus omnibus fortunis quae tribui
35- aß? : facundissimamque 61. agrico 6}, -lationis add. B?. 44. foelicis¬