OCR
540 LETTERS OF ERASMUS [1517 60 commode : eorumque -qui in foro sunt celebres, similes in dicendo videri cupiunt omnes. Frustra igitur ad instaurandam Latinam linguam diligentiam adhibueris, inanem omnem insumpseris operam, nisi prius in templa, nisi prius in forum, purum sermonem reuoces. Vos itaque veram laudis ingressi viam primum haec repurganda 65 vidistis. Vos immortalem consecuti estis gloriam, quos non operis vastitas, non difficultas moliendi, non perficiendi desperatio, non barbarorum copiae pro castris suis stantes ac veluti pro focis et aris dimicare paratae, non magnus velut augurum numerus religione vos deterrens, non fasces magistratuum ab instituto tam vtili remorari 7o potuerunt. Ille genus omne perlustrans autorum, Adagia vetera pene tot aenigmatum speciem reddentia et graues lectoribus offundentia tenebras industria mirifica velut alter Oedipus studiosis enarrauit. Multaque itidem alia egregia aedidit opera et quaedam titulis humilibus, quae non modo ad maiora tendentibus conducunt magno75 pere, sed velut praeludia quaedam autorem ipsum ad eam prouinciam parem reddiderunt quam suo iure sibi desumpsit, sacras illustrandi literas. Tu non minore diligentia veteres excussisti omnes : et dum multa ex Graeco sermone vertis in Latinum, parem in vtraque lingua facundiam adeptus, Pandectas, opus immensum et in quo non pau8o ciores erant mendae quam legum capita, commentantium vero errores multis partibus plures, tibi repurgandum putasti : et dum Accursianos errores palam facis, dumque veram reducis interpretationem, multo plus hausisti laboris quam Hercules ipse, dum Aòyelov x6rpov e stabulis repurgat. Nam quod Assem nobis partesque eius enarrasti, pondera85 que et mensuras veteres nouus nobis aedilis restituisti, opus est plusquam Herculeum et in quo seculi huius expectationem longe superasti. Quis enim vnquam putasset rem comploratam, elatam, tot seculis profunda mersam obliuione, tot eruditis viris plane desperatam, in lucem aliquando redituram? Cuius illud tentantis non arguisse90 mus temeritatem? Quem id pollicentem non irrisissemus? An te, quaeso, tulisset quisquam, nisi prius id praestitisses quam te praediceres facturum? In caeteris itaque tuis commentariis alios longe relinquis, in illo plane vincis teipsum. Sed quid ego in tuis ad Erasmum literis quas is mihi legendas 95 obtulit vidi? Nonne seribis te aùropa0 kal adrodidartov sine vlla praeceptorum institutione ad istam eruditionis peruenisse frugem: id quod, ni tam simplex animus omnem mendacii suspicionem longe summoueret, vix credibile videretur. Me certe in summam tui admirationem ea res concitauit, dum tuam in euoluendis tot autori100 bus industriam, alioqui vix credibilem, maiorem fuisse cogito quam 8o. F: errore D. 94. literis] Ep. 493. 20 seq.