OCR
566] TO LEO X 527 LEONI PONTIFICI VERE MAXIMO ERASMVS ROTERODAMVS S. D. Vr vbique, beatissime pater, incredibilis ista tua bonitas pietasque vincit non solum merita nostra verum etiam vota. Quod meus pudor contractius parciusque rogabat, tua benignitas largius ac prolixius indulsit. Nec illud sane me clam esse voluit, quibus hoc beneficii deberem ; cum ipse cuperem in solidum tuae vnius debere sanctitati. Sciebam Regem Catholicum me suis litteris tibi commendasse, sed alia de causa, atque id tamen factum est non solum absente me verum etiam inscio. Anglorum Regi licet aliis pluribus nominibus deberem, tamen hic calculus me prorsus latebat hactenus. Intelligo, intelligo, beatissime pater, quam grauem quamque multiplicem sarcinam humeris sustineam. Primum enim manibus pedibusque adnitendum est vt isto munere quod tua pietas indulsit, sic vtar vt tum dante tum accipiente dignum est. Deinde conandum est vt aliqua certe ex parte tantorum Principum commendationi respondeam ; quandoquidem his beneficii tui gratiam communem esse voluisti. Postremo danda est opera vt non dicam officio (quis enim praestet officium aut Christo aut huie proximo Pontifici ?) sed tamen aliqua grati animi significatione respondeam accepti muneris magnitudini, quod ipsum iam protinus difficillimum esse video: deinde Leonis amplitudini, sic modis omnibus maximi vt quantum Romani Pontificis fastigium inter reliquos mortales eminet, tantum Leo inter Romanos Pontifices excellat ; id quod multo etiam difficilius. Hoc an prestaturus sim nescio; certe sic adnitar vt omnes intelligant mihi praeter vires nihil defuisse, suppetat modo vita : quam mihi non optarim longiorem quam quae posteritati consecrandis Leonis Opt. Max, diuinis virtutibus ac meritis sufficiat. Minus infeliciter aggredi solet ardua qui et libenter aggreditur et suscepti negocii pondus non ignorat. Quod si nos iustae vires destituent, auxiliares eruditorum hominum suppetias implorabimus: quorum nemo est vsquam qui non fateatur sese plurimum tuae pietati debere, pacis publicae vindici, quae semper honestorum studiorum altrix fuit. Libet interim tum mihi priuatim hanc gratulari felicitatem, cui contigerit probari non solum Pontifici Maximo sed Leoni inter maximos suis dotibus maximo: tum autem publice saeculo huic nostro, quod prorsus aureum fore spes est, si quod vnquam fuit aureum, vt in quo tuis felicissimis auspiciis tuisque sanctissimis consiliis tria quaedam precipua generis humani bona restitutum iri videam; pietatem illam vere Christianam multis modis collapsam ; optimas literas, partim neglectas hactenus, partim corruptas: et publicam ac perpetuam orbis Christiani concordiam, TIT. PONTIFICI VERE MAXIMO C: DECIMO H. 14. F: commendatione C. 19. F: amplitudine C. 21. H: reliquas C. qn M ox ox 30