OCR Output

554] FROM JEROME DUNGHERSHEYM 509

Et quod Stapulensis habet, praefate sanetorum sententiae non puto
contradicere.

Videtur autem et ad hec esse ratio. Nempe alioqui Arianos,
Saluatoris diuinitati insidiantes, non modicam sui erroris ansam
habere apparet. Nam si (quod secundum intellectum sanctorum
Kuangelista Ioannes habet, equidem 5t°) aequalis est Filius Patri,
neque tamen est equalis ei secundum naturam assumptam, quod
nemo inficiabitur, erit ei aequalis secundum diuinitatem. Vnde
si quod Apostolus dicit de aequalitate, de diuina natura accipiendum
non est, vt tu vis, cur superfluo ipse de hac promisit? Cur etiam
sancti Grecarum periti, non ad sensum debitum verbis Apostoli
vtentes, in causa praesertim fidei et contra Arianos qui aequalitatem
supradictam peruerse negabant? Aut si non secundum diuinitatis
formam Christum Deo Patri aequalem se esse arbitratum esse vult
Apostolus, ne scilicet rapinam faceret, consequens est eum non esse
idem in substantia cum Deo Patre, quod est Arianum quammaxime.
Ariani enim, qui plurimi Graeci erant, scripturis coacti negare non
poterant Christum esse Deum; item et similem esse Patri confite¬
bantur. At Deum minorem Patri, scilicet secundum quandam
participationem deitatis, et similem secundum imitationem, longe
supra ceteros quoslibet, non autem consubstantialem, garriebant.
Igitur si Christus dicitur noluisse arbitrari se esse aequalem Patri,
ne scilicet rapinam faciat, cum hoe, vt dictum est, de natura humana
apertissimum sit, nee etiam fieri oportuit, intelligendum hoc veniet
de diuina ; quod est, vt dicebatur, Arianum. Vnde potius accipien¬
dum hoe videtur secundum sanctos sic de diuina natura, quod, cum
in forma Dei esset, non fecit rapinam, secundum eandem arbitratus
se esse aequalem Patri. Denique si rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo, diuinitati sue ipsemet detraxisse videbitur, cum in
veritate sit aequalis ei. Est nempe Christus vnus: quo demonstrato
rectissime dicitur ‘Homo iste aequalis est Deo’, scilicet secundum
diuinam naturam; quamlibet ‘iste’ pro supposito stat diuinitatis,
scilicet verbi. Quapropter et non ab re fit ideomatum communicatio.
Aut ergo non est arbitratus rapinam esse se aequalem Deo secundum
diuinam naturam, quod Apostolum velle est de mente sanctorum :
aut si non est arbitratus esse se aequalem Deo, iam rapinam arbitratus
est, sibiipsi detrahens iuxta praedicta ; quod et cogitare impium est.
Non ergo id quod de non rapina arbitratum esse Christum in verbum
est Apostoli, de humana accipiendum est natura,

88. pmisit MS.: praemisit LB. 107. vedebitur MS. 110. quam¬
libet scripsi: qm li MS.: quoniam liber LB.

84. Ioannes] 5. 18 seq.

I

M

00

Io