OCR
554] FROM JEROME DUNGHERSHEYM 509 Et quod Stapulensis habet, praefate sanetorum sententiae non puto contradicere. Videtur autem et ad hec esse ratio. Nempe alioqui Arianos, Saluatoris diuinitati insidiantes, non modicam sui erroris ansam habere apparet. Nam si (quod secundum intellectum sanctorum Kuangelista Ioannes habet, equidem 5t°) aequalis est Filius Patri, neque tamen est equalis ei secundum naturam assumptam, quod nemo inficiabitur, erit ei aequalis secundum diuinitatem. Vnde si quod Apostolus dicit de aequalitate, de diuina natura accipiendum non est, vt tu vis, cur superfluo ipse de hac promisit? Cur etiam sancti Grecarum periti, non ad sensum debitum verbis Apostoli vtentes, in causa praesertim fidei et contra Arianos qui aequalitatem supradictam peruerse negabant? Aut si non secundum diuinitatis formam Christum Deo Patri aequalem se esse arbitratum esse vult Apostolus, ne scilicet rapinam faceret, consequens est eum non esse idem in substantia cum Deo Patre, quod est Arianum quammaxime. Ariani enim, qui plurimi Graeci erant, scripturis coacti negare non poterant Christum esse Deum; item et similem esse Patri confitebantur. At Deum minorem Patri, scilicet secundum quandam participationem deitatis, et similem secundum imitationem, longe supra ceteros quoslibet, non autem consubstantialem, garriebant. Igitur si Christus dicitur noluisse arbitrari se esse aequalem Patri, ne scilicet rapinam faciat, cum hoe, vt dictum est, de natura humana apertissimum sit, nee etiam fieri oportuit, intelligendum hoc veniet de diuina ; quod est, vt dicebatur, Arianum. Vnde potius accipiendum hoe videtur secundum sanctos sic de diuina natura, quod, cum in forma Dei esset, non fecit rapinam, secundum eandem arbitratus se esse aequalem Patri. Denique si rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, diuinitati sue ipsemet detraxisse videbitur, cum in veritate sit aequalis ei. Est nempe Christus vnus: quo demonstrato rectissime dicitur ‘Homo iste aequalis est Deo’, scilicet secundum diuinam naturam; quamlibet ‘iste’ pro supposito stat diuinitatis, scilicet verbi. Quapropter et non ab re fit ideomatum communicatio. Aut ergo non est arbitratus rapinam esse se aequalem Deo secundum diuinam naturam, quod Apostolum velle est de mente sanctorum : aut si non est arbitratus esse se aequalem Deo, iam rapinam arbitratus est, sibiipsi detrahens iuxta praedicta ; quod et cogitare impium est. Non ergo id quod de non rapina arbitratum esse Christum in verbum est Apostoli, de humana accipiendum est natura, 88. pmisit MS.: praemisit LB. 107. vedebitur MS. 110. quamlibet scripsi: qm li MS.: quoniam liber LB. 84. Ioannes] 5. 18 seq. I M 00 Io