LETTERS OF ERASMUS [1517
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo,
50 sed exinaniuit se formam serui accipiens.” Non rapit quod erat
Christus, id est in forma Dei esse. Non est equalitas (Dei) in forma
Dei esse, si non equalitas hominis est esse in forma serui. Quod si
in forma serui homo Christus est, quid aliud in forma Dei quam
(Christus) Deus est? Similem itaque ob id praedicari vis, ne in
55 fide tua sit: “Et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Iesus
in gloria est Dei Patris.” O fallax blandimentum tuum,’ &c. quae
ibi scribit. Putas autem Constantium Grecum Ario fauentissimum,
qui et Arianos quae in eum scribebantur ponderantes habuit, hec
dissimulare potuisse, nisi et in Grecis hic sensus, quem sancti ex
60 hoe loco Apostoli accipiunt, certo contineretur? Quo etiam mutato
ab hoe sensu de reliquis quoque huiusmodi suspicari contra doctores
sanctos possent simplices. Omitto autem ob breuitatem alios,
Ambrosium scilicet (qui pleraque e Greco interpretatus est) seri¬
bentem ad Sabinum episcopum, Leonem Papam (qui et ipse Grecas
6z nouit) Imperatori quoque Greco scribentem, Gregorium Papam
super Iob, Ruffinum (qui quantum Grecas calluerit non est ignotum)
symbolum fidei exponentem. Qui omnes cum aliis pluribus hac
vtuntur editione et eam in hunc sensum citant, seu sensus ille inde
sequitur sicut iam citata. Et quod maximum est, Ecclesiam Romanam
žo hac interpretatione ab antiquissimis temporibus vsam esse quis
dubitet, cum qui hac vtuntur sancti multi plusquam ante mille
annos vixerint? Neque vero natione Graecos moderno tempore
factos quoque Latinos, inter quos et Bessarion, praefatae ecclesiae
cardinalis, vtriusque linguae peritissimus, hunc locum, inter sacra
75 legi solitum, emendatione egere prolocutos constat. Valla quoque
in annotationibus suis quo ad illum passum nil mutauit, nisi quod
sentiat vnusquisque potius haberi vult, quam pluraliter sentite singuli,
et quod dicit plerosque codices Grecos habere considerate, okoreîre.
55- omnis lingua] Phil. 2. 11. ‘Non quae sua sunt singuli conside¬
64. Grecas] sc. literas ; cf.Il. 80, 122, rantes, sed quae aliorum: hoc enim
73. Bessarion] (c. 1403 — 18 Nov. sentite in vobis quod in Christo Iesu’
1472), a native of Trebizond ; Cardinal he notes: ‘Plaerique codices Graeci
1439; the champion of union between habent considerate, orotetre. Certe
the Greek and Latin Churches. See omnes habent sentiat, non sentite, ppo¬
a life by H. Vast, Paris, 1878; Voigt; veto00, quod refertur ad vnusquisque,