OCR Output

554] FROM JEROME DUNGHERSHEYM 507

deiecit sese.’ Hee ibi. At contra maiores nostri, Greci sermonis
non ignari, inter quos sancti patres ac viri doctrina excellentissimi
Hieronymus, Ambrosius, Hilarius, Augustinus, Leo et alii, de
diuinitate Christi Apostolum in hac clausula locutum esse asserunt,
et ea maxime autoritate qua contra Arianos vtuntur, qui Christi
aequalitatem cum Patre secundum diuinam quoque naturam nega¬
bant, gradus in diuinis (vt nosti) ore plasphemo ponentes. Ji autem
viri sancti aliique complures intendere accipiunt Apostolum, non
rapinam arbitratum esse Christum esse se equalem Deo secundum
formam deitatis, in qua idem est cum Deo Patre secundum deitatis
essentiam, et aequalis eidem secundum personalem distinctionem,
cum nec nisi vna deitatis forma esse possit, quae est ipse Deus seu
deitatis essentia. Et in hoc catholice loquuti esse non dubitantur.

Nec hec ideo dico quod non aduerterim te praemonuisse lectorem
in quibusdam a vulgari (lte) editione et a sequentibus eam doctoribus
non absque causa discessisse, sed quia in hoc loco (quem interim
aduerti) magna mihi fidei ratio consistere videtur, adeo vt multis,
praecipue Augustino cap. 7° primi libri de Trinitate, videatur is esse
quasi ‘regula quaedam per omnes sacras scripturas dissoluendae
videlicet quaestionis, quo ipse Dominus sit minor Patre quoue
aequalis,’ &c.; hance enim distinctionem Apostolum ibi manifestius
commendasse insinuat ipse Augustinus. Hieronymus etiam in
editione quam commentatus est, quae et ex emendatione tua
impressa circumfertur, textum hunc Apostoli ponit sub eis verbis
quibus vtitur Ecclesia, et in commentario dicit: ‘Multi hune locum
ita intelligunt quod secundum diuinitatem se humiliauerit Christus,
secundum formam videlicet secundum quam aequam aequalitatem
Dei non (rapinam) vsurpauerit, quam naturaliter possidebat. Et
exinaniuit se, non substantiam euacuans sed honorem declinans,
formam serui, hoc est naturam hominis, induendo.’ Item Hilarius
qui, yt Hieronymus contra Ruffinum dicit, ‘Homilias Origenis in Lob
vertit,’ &c.: qui et latius in operibus suis Latinis Grecas miscuit.
In libro contra Constantium Imperatorem, hereticum Arianum,
inter alia, Vetas) igitur’ inquit ‘non scripta dici[s], et ipse non
scriptis tamen vteris, neque quae scripta sunt loqueris. Similem
vis Patri Filium praedicari, ne ab Apostolo audias, “Qui cum in

19. blasphemo LB: plasphema MS. 27. te addidi in fine lineae. 40. rapinam
Hieronymus: om. MS. 41. se Hieronymus : si MS. Firunque corr. LB. 43. Pro
contra Rufinum pr. man, qua Rufinum verberans scripsit, ct postea emendauit.
Homilias Hieronymus, et in editione Erasmiana et in recentioribus : 40 milia versuum
MS. 46. Vetas add. aBy. dici agy. non seriptis tn 8: non scriptis
tm MS. a: tamen non scriptis y.

35- tua] vol. ix. f. 179 v°. a
43. Hieronymus] Zp. 61; to Vigi- 48, ab Apostolo] Phil. 2. 6,7.

n

ID
ox

30

©

A