OCR Output

541] TO WOLFGANG FABRICIUS CAPITO 491

autoris improbitas eleuabat, ita iure optimo studiorum fructum au¬
toris existimatio commendat. Adiuuabit et illud quod praeter
istam penitiorem doctrinam tuam etiam illa in scholis solemnia, quae
caeteri sola probant, sic calles tenesque vt non alius magis; ne (quod
solent) cauillari queant te ob id ad diuersum studii genus diuertisse,
quod illa parum fueris assecutus. Efficacissime refellit quisquis
errorem optime nouit. Nemo melius medetur morbo quam cui
malum maxime cognitum est.

Non quod optem hoc theologiae genus, quod hodie receptum est
in scholis, obliterari ; sed quod accessione veteris veraeque literaturae
cupiam et locupletius reddi et castigatius. Neque enim hine vacilla¬
bit sacrarum literarum aut theologorum autoritas, si quaedam post¬
hac emendata legentur quae hactenus habebantur deprauata, aut
rectius intelligentur in quibus hactenus professorum vulgus halluci¬
nabatur ; imo hoe grauior habebitur illorum autoritas, quo syncerius
diuinas literas intellexerint. Primam coitionem, quam acerrimam
vocat Terentius, nossustinuimus: quanquam huic quoque difficultati
tu ceu Geryon quispiam triplici literatura instructus, imo tot praesidiis
armatus fultusque, maxime poteras esse par. Ad haec video tibi nec
Theseos defore negocium hoc semel aggresso. Tum ea est animi tui
fortitudo vt inuidiam, quae sic ex virtute eximia nasci solet quemad¬
modum ex lumine vmbra, facile contemnas; ea rursum morum tuorum
suauitas vt morosis etiam placere possis. Quid multis? Omnia
mihi pollicentur rem felicissime successuram. Vnus adhuc scrupu¬
lus habet animum meum, ne sub obtextu priscae litteraturae rena¬
scentis caput erigere conetur paganismus, vt sunt et inter Christianos
qui titulo pene duntaxat Christum agnoscunt, caeterum intus gentili¬
tatem spirant; aut ne renascentibus Hebraeorum literis Tudaismus
meditetur per occasionem reuiuiscere: qua peste nihil aduersius nihil¬
que infensius inueniri potest doctrinae Christi. Sic enim fert natura
rerum humanarum, vt nullius ynquam boni tanta fuerit felicitas quin
huius praetextu mali quippiam simul conaretur irrepere. Optarim
frigidas istas argutias aut amputari prorsus aut certe solas non esse
theologis, et Christum illum simplicem ac purum penitus inseri men¬
tibus hominum ; id quod hac potissimum via fieri posse existimo, si
linguarum adminiculis adiuti in ipsis fontibus philosophemur. Sed
vtinam sic hoc mali vitemus vt non incidamus in aliud fortasse gra¬
uius. Nuper exierunt in vulgus aliquot libelli merum Iudaismum
resipientes. Video quantum sudarit Paulus ille noster quo Christum
a Iudaismo vindicaret, et sentio quosdam eodem relabi clanculum.

127. Geryones H. 134. obtentu H.

126. Terentius] Pr. 346.

IIO

mI

15

=)

40