est, infimam huius operis partem sortiti, an aliquid contulerimus
nescio ; certe iis qui nolint mundum resipiscere, sic stomachum mo¬
75 uimus quasi nostra quoque industriola momenti nonnihil attulisset :
quanquam mihi quidem non hac fiducia labor ille susceptus est, quod
confiderem docere me posse praeclarum aliquid, sed libuit aliis ma¬
iora conaturis viam munire, quo minus offensi salebris ac lamis spe¬
ciosa illa ac sublimia facilius inueherent. Et tamen hoc quicquid est
8o industriae nostrae docti candidique non aspernantur, nec oblatrant nisi
quidam adeo stupidi vt apud idiotas etiam paulo cordatiores explo¬
dantur. Nuper hic quidam apud plebem in sacra scilicet concione
lachrymabili voce deplorauit actum esse de diuinis literis ac theolo¬
gis qui hactenus fidem Christianam suis humeris fulsissent, postea¬
85 quam extitissent qui sacrosanctum Euangelium atque adeo ipsam
orationem Dominicam emendarent: perinde quasi ego Matthaeum
aut Lucam reprehendam, ac non eos potius quorum inscitia incuriaue
deprauatum est quod illi recte scripserunt. Apud Anglos vnus aut
alter vociferatur indignum facinus Hieronymum tantum virum a me
go doceri: quasi mutarim id quod ab Hieronymo seriptum sit, ac non
magis restituam quod ille seripsit. Et tamen magni theologi sibi
videntur qui naenias huiusmodi obganniunt, quas et fullones exsibi¬
lent paulo saniores.
Sed posteaquam nos prouinciam tradidimus, vt multo quam ante
95 faciliorem, ita non paulo minus obnoxiam iam inuidiae, age accingere,
Fabrici optime, et hanc lampadem a nobis traditam accipe. Nos pro
nostra infelicitate quod licuit praestitimus ; tibi nihil non egregie sup¬
petit quod ad hoc pulcherrimum facinus requiri videatur. Aetas inte¬
gra et vigens etiamnum virensque: corpus vegetum ac laborum patiens:
100 ingenium felix, iudicium acre, trium linguarum haud vulgaris cogni¬
tio, eloquentiae tantum quantum non sustinendo solum verumetiam
illustrando negocio sufficiat : pectus ardens nec vllius rei appetentius
quam bene merendi de mortalium vniuerso genere: fortuna, si non
amplissima, certe sufficiens atque etiam honesta : autoritas adest, tuis
105 potissimum virtutibus tibi parta, quippe qui sub ornatissimo pre¬
sule Basiliensi Christophoro in aede celeberrima concionatoris munus
obeas: super omnia mores sic integri, fama sic illibata, vt nemo sit
tam impudens sycophanta quem non pudeat male loqui de Fabricio.
Nam vt apud Aulum Gellium olim bonam laudatamque sententiam
82. quidam] The ‘alter quidam with Egmondanus the Carmelite.
enpueTns’ of Lond. vi. 2, LB. 380; who 88. Apud Anglos] For one of these
can hardly, however, be identified, as attacks see Ep. 481. 42 n.
by Bludau, Die beiden ersten Erasmus- 106. concionatoris] See p. 333.
ausgaben des Neuen Testaments, p. 76, 109. Gellium] 18. 3.