Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0516
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 517 [517]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0516

OCR

541] TO WOLFGANG FABRICIUS CAPITO 491 autoris improbitas eleuabat, ita iure optimo studiorum fructum autoris existimatio commendat. Adiuuabit et illud quod praeter istam penitiorem doctrinam tuam etiam illa in scholis solemnia, quae caeteri sola probant, sic calles tenesque vt non alius magis; ne (quod solent) cauillari queant te ob id ad diuersum studii genus diuertisse, quod illa parum fueris assecutus. Efficacissime refellit quisquis errorem optime nouit. Nemo melius medetur morbo quam cui malum maxime cognitum est. Non quod optem hoc theologiae genus, quod hodie receptum est in scholis, obliterari ; sed quod accessione veteris veraeque literaturae cupiam et locupletius reddi et castigatius. Neque enim hine vacillabit sacrarum literarum aut theologorum autoritas, si quaedam posthac emendata legentur quae hactenus habebantur deprauata, aut rectius intelligentur in quibus hactenus professorum vulgus hallucinabatur ; imo hoe grauior habebitur illorum autoritas, quo syncerius diuinas literas intellexerint. Primam coitionem, quam acerrimam vocat Terentius, nossustinuimus: quanquam huic quoque difficultati tu ceu Geryon quispiam triplici literatura instructus, imo tot praesidiis armatus fultusque, maxime poteras esse par. Ad haec video tibi nec Theseos defore negocium hoc semel aggresso. Tum ea est animi tui fortitudo vt inuidiam, quae sic ex virtute eximia nasci solet quemadmodum ex lumine vmbra, facile contemnas; ea rursum morum tuorum suauitas vt morosis etiam placere possis. Quid multis? Omnia mihi pollicentur rem felicissime successuram. Vnus adhuc scrupulus habet animum meum, ne sub obtextu priscae litteraturae renascentis caput erigere conetur paganismus, vt sunt et inter Christianos qui titulo pene duntaxat Christum agnoscunt, caeterum intus gentilitatem spirant; aut ne renascentibus Hebraeorum literis Tudaismus meditetur per occasionem reuiuiscere: qua peste nihil aduersius nihilque infensius inueniri potest doctrinae Christi. Sic enim fert natura rerum humanarum, vt nullius ynquam boni tanta fuerit felicitas quin huius praetextu mali quippiam simul conaretur irrepere. Optarim frigidas istas argutias aut amputari prorsus aut certe solas non esse theologis, et Christum illum simplicem ac purum penitus inseri mentibus hominum ; id quod hac potissimum via fieri posse existimo, si linguarum adminiculis adiuti in ipsis fontibus philosophemur. Sed vtinam sic hoc mali vitemus vt non incidamus in aliud fortasse grauius. Nuper exierunt in vulgus aliquot libelli merum Iudaismum resipientes. Video quantum sudarit Paulus ille noster quo Christum a Iudaismo vindicaret, et sentio quosdam eodem relabi clanculum. 127. Geryones H. 134. obtentu H. 126. Terentius] Pr. 346. IIO mI 15 =) 40

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1525 px
Image height
2607 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
988.06 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0516.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0516.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit