Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0515
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 516 [516]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0515

OCR

490 LETTERS OF ERASMUS [1517 est, infimam huius operis partem sortiti, an aliquid contulerimus nescio ; certe iis qui nolint mundum resipiscere, sic stomachum mo75 uimus quasi nostra quoque industriola momenti nonnihil attulisset : quanquam mihi quidem non hac fiducia labor ille susceptus est, quod confiderem docere me posse praeclarum aliquid, sed libuit aliis maiora conaturis viam munire, quo minus offensi salebris ac lamis speciosa illa ac sublimia facilius inueherent. Et tamen hoc quicquid est 8o industriae nostrae docti candidique non aspernantur, nec oblatrant nisi quidam adeo stupidi vt apud idiotas etiam paulo cordatiores explodantur. Nuper hic quidam apud plebem in sacra scilicet concione lachrymabili voce deplorauit actum esse de diuinis literis ac theologis qui hactenus fidem Christianam suis humeris fulsissent, postea85 quam extitissent qui sacrosanctum Euangelium atque adeo ipsam orationem Dominicam emendarent: perinde quasi ego Matthaeum aut Lucam reprehendam, ac non eos potius quorum inscitia incuriaue deprauatum est quod illi recte scripserunt. Apud Anglos vnus aut alter vociferatur indignum facinus Hieronymum tantum virum a me go doceri: quasi mutarim id quod ab Hieronymo seriptum sit, ac non magis restituam quod ille seripsit. Et tamen magni theologi sibi videntur qui naenias huiusmodi obganniunt, quas et fullones exsibilent paulo saniores. Sed posteaquam nos prouinciam tradidimus, vt multo quam ante 95 faciliorem, ita non paulo minus obnoxiam iam inuidiae, age accingere, Fabrici optime, et hanc lampadem a nobis traditam accipe. Nos pro nostra infelicitate quod licuit praestitimus ; tibi nihil non egregie suppetit quod ad hoc pulcherrimum facinus requiri videatur. Aetas integra et vigens etiamnum virensque: corpus vegetum ac laborum patiens: 100 ingenium felix, iudicium acre, trium linguarum haud vulgaris cognitio, eloquentiae tantum quantum non sustinendo solum verumetiam illustrando negocio sufficiat : pectus ardens nec vllius rei appetentius quam bene merendi de mortalium vniuerso genere: fortuna, si non amplissima, certe sufficiens atque etiam honesta : autoritas adest, tuis 105 potissimum virtutibus tibi parta, quippe qui sub ornatissimo presule Basiliensi Christophoro in aede celeberrima concionatoris munus obeas: super omnia mores sic integri, fama sic illibata, vt nemo sit tam impudens sycophanta quem non pudeat male loqui de Fabricio. Nam vt apud Aulum Gellium olim bonam laudatamque sententiam 86. orationem C: precationem H. 99. virensque H: vigensque C. 82. quidam] The ‘alter quidam with Egmondanus the Carmelite. enpueTns’ of Lond. vi. 2, LB. 380; who 88. Apud Anglos] For one of these can hardly, however, be identified, as attacks see Ep. 481. 42 n. by Bludau, Die beiden ersten Erasmus- 106. concionatoris] See p. 333. ausgaben des Neuen Testaments, p. 76, 109. Gellium] 18. 3.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1555 px
Image height
2633 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
997.3 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0515.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0515.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit