ties mecum reputo, quo pudore me suffundi putas ? Libet vociferari,
Non seripsimus ista Deloinis, hoe est plusquam Leliis ac Persiis ;
ista literariae militiae tyronibus parata sunt aut certe crassulis qui¬
busdam et amusis theologis, quibus antehac erat ad Catholicarios, ad
Mammetrectarios velut ad Apollinis tripodem frustra confugiendum. 30
Horum Cimmeriis tenebris conati sumus quantulumeunque lucis
aperire. Cur vos summates viri patriciique ordinis proceres ad hoc
plebeium conuiuium yosmetipsos ingeritis? Non istis palatis haec
parabantur legumina. Video, video, quantum sollicitudinis mihi sit
adiiciendum operis nostris, si quid posthac emisero.
Cum ante paucos menses apud Coletum tui facerem mentionem,
protinus agnouit nomen Deloini, ac recordatione veteris consuetudinis
visus est admodum delectari. Nicolaus Beraldus lepide nimirum
hospitalis tesserae meminit in subscriptione sua. Nam memini, cum
olim essem Aureliae Italiam aditurus, me hominis hospitio vsum 40
atque apud eum dies aliquot sane quam benigne comiterque habi¬
tum. Etiam nunc audire mihi videor linguam illam explanatam
ac volubilem, suauiterque tinnientem et blande canoram vocem,
orationem paratam ac pure fluentem: videre os illud amicum et
plurimum humanitatis prae se ferens, supercilii nihil: mores venu- 4
stos, commodos, faciles minimeque molestos. Quin et interulam
sericam velut apophoretum obtulit abituro, vixque ab homine im¬
petraui vt liceret recusare. Huius igitur tessaram lubens agnosco ;
salutem hilaris accipio meamque multo cum foenore rescribo.
Si causaberis hanc epistolam parum esse copiosam, fac eas legas 5o
quas ad Budaeum misimus, et queri desines ; posteaquam enim lex
illa placet, vt amicorum omnia sint communia, si quid literarum ad
illum datum est, id ad te quoque datum esse putabis. Bene vale,
patrone incomparabilis, et Ruzeum meo nomine saluta diligenter.
Antuerpiae nono cal. Martias. m.D. XVI. 55