OCR
535] TO FRANCIS DELOYNES 481 ties mecum reputo, quo pudore me suffundi putas ? Libet vociferari, Non seripsimus ista Deloinis, hoe est plusquam Leliis ac Persiis ; ista literariae militiae tyronibus parata sunt aut certe crassulis quibusdam et amusis theologis, quibus antehac erat ad Catholicarios, ad Mammetrectarios velut ad Apollinis tripodem frustra confugiendum. 30 Horum Cimmeriis tenebris conati sumus quantulumeunque lucis aperire. Cur vos summates viri patriciique ordinis proceres ad hoc plebeium conuiuium yosmetipsos ingeritis? Non istis palatis haec parabantur legumina. Video, video, quantum sollicitudinis mihi sit adiiciendum operis nostris, si quid posthac emisero. Cum ante paucos menses apud Coletum tui facerem mentionem, protinus agnouit nomen Deloini, ac recordatione veteris consuetudinis visus est admodum delectari. Nicolaus Beraldus lepide nimirum hospitalis tesserae meminit in subscriptione sua. Nam memini, cum olim essem Aureliae Italiam aditurus, me hominis hospitio vsum 40 atque apud eum dies aliquot sane quam benigne comiterque habitum. Etiam nunc audire mihi videor linguam illam explanatam ac volubilem, suauiterque tinnientem et blande canoram vocem, orationem paratam ac pure fluentem: videre os illud amicum et plurimum humanitatis prae se ferens, supercilii nihil: mores venu- 4 stos, commodos, faciles minimeque molestos. Quin et interulam sericam velut apophoretum obtulit abituro, vixque ab homine impetraui vt liceret recusare. Huius igitur tessaram lubens agnosco ; salutem hilaris accipio meamque multo cum foenore rescribo. Si causaberis hanc epistolam parum esse copiosam, fac eas legas 5o quas ad Budaeum misimus, et queri desines ; posteaquam enim lex illa placet, vt amicorum omnia sint communia, si quid literarum ad illum datum est, id ad te quoque datum esse putabis. Bene vale, patrone incomparabilis, et Ruzeum meo nomine saluta diligenter. Antuerpiae nono cal. Martias. m.D. XVI. 55 wi ot ox 586. To MARTIN Dorp. Farrago p. 170. Antwerp. F. p. 318: HN: Lond. vii. 7: LB. App. 424. 21 February (1517). [Contemporary with Epp. 522, ete. ] ERASMVS DORPIO SVO S. D. Is alio studiorum genere fateor verum esse quod scribis, non laedit, imo saepenumero iuuat, qui dissentit. Hic qui dissentit, non 535. 55. M.D.XVI add. H. 535. 29. Catholicarios] Teachers of 40. olim] Cf. Ep. 194 introd. the Catholicon; cf. Ep. 26. 89 n. For 50. eas | Ep. 531. the Mammetrectus see Ep. 337. 817 n. 536. 2. iuuat] Cf. Ep. 180. 12 and note. ALLEN II a il