OCR Output

482 LETTERS OF ERASMUS Eem

hoc agit vt ipse videatur eruditior, sed ne aduersarius sit Christianus.
Quod etiamsi non agat ille, tamen interim apud imperitam plebe¬
5 culam traducitur is cum quo certatur; et ansa datur peruersissimo
isti hominum generi qui malo alieno vel pascuntur vel crescunt.
Nec vnquam admodum suspectum habui tuum animum, sed fortassis
melius noueram ingenia mortalium, et causae circunstantias altius
atque tu perpendebam. Quod si qui cruciantur inter nos conuenire,
ro demus operam, mi Dorpi, quo magis ac magis doleant ; indigni quibus
vnquam bene sit, qui malis gaudeant alienis. Rumores nihil est
quod metuas: nemo mortalium est qui minus his commoueatur
quam ego. Qui bene volunt Erasmo, facile amabunt et Dorpium,
si senserint te mihi ex animo amicum. Heri binas a Moro literas
I5 accepi. Intra biduum ibit qui meas referet, in quibus asscribam
quae cupis ; imo iam quaedam de concordia nostra scripseram, non¬
dum abs te monitus. Multorum literis magnificisque promissis
inuitor in Galliam, idque Regis nomine ; sed non libet rursus me
theatro committere. Animus secessum flagitat; aetas haec seu
20 potius valetudo cogit etiam quietem agere. Petrus Aegidius tuam
salutem alacriter accepit et suam amanter remittit. Si quid in
Angliam voles, mitte quam primum ; curabitur a nobis. D. Atensem,
ab omnibus laudatissimum et tamen nunquam satis laudatum, meo
nomine etiam atque etiam salutabis. Bene vale.
25 Antuuerpiae, nono Cal. Martias.

22587 TOWN ALLAN Cor.

Nantes MS. 674. 91. Antwerp.
Oly toh kee 02122): (Ep: 42: NE Londra 2A Rebmuaryat sites
LB. 205.

[An autograph in the collection bequeathed to the Departmental Library at
Nantes by M. Pierre Labouchère (+1873); cf. p. 361. The letter occupies the
recto only, the verso being blank ; the address was probably on a second sheet
now lost. For the date cf, p. 443.]

ERASMVS GVLIELMO COPO SVO S. D.

O rexicem Galliam tali principe! o te fortunatum istiusmodi
patrono! o me beatum tanti monarchae fauore! Ceterum ad tuas
litteras quas Regis tui iussu scripseras ad me, nondum licet certi
quippiam respondere. Sed breui statuam ac renunciabo ; interim

536. 7- admodum om. F. to. mi Dorpi add. F, 22. D. E: Ioannem H,
23. ab om. F.

586. 15. meas] The letter mentioned 16. scripseram] Cf. Ep. 502. 3¬
in Epp. 543. 1 and 545. I, 4. 22. Atensem] Briard.