OCR
480 LETTERS OF ERASMUS [1517 cui posteaquam orator assignatus est, successore misso qui apud Carolum nostrum ageret, desiit diutius eodem in loco commorari. Quod vitae genus non omnino displiceret, modo bibliotheca nos quoquo iremus comitaretur. Huc si venerit, coram, sin minus, y3 absentem litteris appellabo de literis ad te. Rursum vale. 594535. To FRANCIS DELOYNES. Epistole elegantes f°. 1? yo. Antwerp. Cep o Ey EIN On vis ian 21 February 1518. [The main part of this letter must have been completed when Ep. 531. 491 was written ; the final paragraph with the date was evidently added later.] ERASMVS ROTERODAMVS D. FRANCISCO DELOINO SVO S. D. Vipro, splendidissime Deloine, quot quantisque nominibus debeam Gulielmo Budaeo, non vestrae modo Galliae, quod tu verissime seribis, verum etiam totius aeui nostri decori atque ornamento incomparabili: qui non contentus ornare me testimonio suo apud omnes vbique 5 doctos grauissimo, nobilitare tot eruditissimis epistolis, insuper amicis tam multis locupletat beatque, atque o Deum immortalem, cuiusmodi! An non merito sic existimem, ingentem accessionem factam meis possessionibus, posteaquam Gulielmus Paruus, Franciscus Deloinus, Ludouicus Ruzeus, amicorum meorum numero additi in 10 bonis meis esse coeperunt? Porro cum tria nomina recenseo, boni superi, quot egregias dotes, quot ornamenta rarissima compendio sum complexus! Nec hos solum illius opera lucrifacio, quin ille iam verbis conceptis mecum pactus est, quicquid vsquam gentium nobis est amicorum, id lege Pythagorica nostrum vtrique fore commune. 15 Est ille quidem fide optima vt si quisquam alius; sed tamen est apud me huius pacti syngrapha ipsius digitis descripta, si quid inficiari velit. Quiduis patiar citius quam semel traditam possessionem tam praeclaram interuerti mihi. Ad egregias istas laudes quas mihi tua tribuit epistola nihil habeo 20 quod respondeam, nisi vos de me sane amantissime errare. Iam quod lucubrationes meas omneis abs te non legi modo intelligo sed excuti quoque, sed penitus introspici, vtrumne felicem me dicam, cui a summis eruditione pariter atque autoritate viris hoc dignationis et honoris habeatur: an infelicem potius, qui talis cum sim (neque 25 enim meipsum nescio) in iudices tam oculatos inciderim? Id quo534. 71. successore] Wm. Knight almost constantly on embassies of (1476-1547), Fellow of New College, importance. In 1541 le was rewarded Oxford, Dr.of Laws and apostolic proto- with the bpric. of Bath and Wells. notary.. He was chaplain to Henry vIn, 75. literis ad te] Ep. 572. and from 15120nwards he wasemployed 535. 16. pacti] Ep. 493. 432 seq.