OCR
l 33] TO FRANCIS I ATT © quam bello aduersus Eluetios gesto quam tibi nec animus nec apparatus ad bellum gerendum deesset declararas, tamen hue totis neruis incumbere maluisti, vt compositis in aeternum bellorum tumultibus praecipui Christianae ditionis principes perpetua iam pace inter sese conglutinarentur: nimirum prudenter illud animaduertens, ex regum inter ipsos dissidiis semel omnium rerum bonarum pestem ac perniciem ; contra, malarum omnium colluuiem ac mare in vitam mortalium inuehi: quorum animos et opes si pax et amicicia syncera 1 coniunxerit, mox futurum vt iam velut aureo quodam seculo pietas, optimae leges et quicquid est honestarum artium simul efflorescat ; quae semper pacis et comites esse solent et alumnae. Intelligit, videt, perspicit animus iste tuus vere regius ita maxime fore te Principem felicem et eminentem; non si quam plurimis, sed si 2 quam optimis ac felicissimis imperaris. Illud igitur quo magis efficiat vigilantissima tua maiestas, cum tot habeat in regno suo viros omni virtutum ac literarum genere praecellentes, tamen vndique praemiis amplissimis asciscit, quo regnum per se ornatissimum talibus honestamentis reddat ornatius ; haud ignara istiusmodi decoribus 2 multo verius ac pulchrius illustrari ditionem suam quam opibus, tropheis, pyramidibus aliisue quantumlibet magnificis substructionibus. Porro quod inter hos me quoque tua benignitas dignata est honestissimis praemiis sollicitare, video sane quantopere debeam animo tuo non minus humano quam excelso. Atque vtinam adsit : mihi tanta vis ingenii et eruditionis vt aliqua saltem ex parte tanti Principis expectationi respondere queam ; tantum autem eloquentiae vt heroicas istas virtutes tuas eximiaque decora dignis aliquando praeconiis posteritati commendem, atque in primis hoc diuinum restitutae pacis beneficium te cum primis adnitente partum orbi Christiano. Precor Deum optimum maximum vt posteaquam illi complacitum est pulcherrimos istos impetus animis vestris immittere, idem prouehat beneque fortunet, Vere profecto scripsit Rex ille pacificus corda regum in manu Dei esse et illius arbitrio huc aut illuc impelli. Quis enim dubitet istam mentem huius afflatu vobis 40 dari? Proinde spes est fore vt qui nouam hane felicitatem orbi Christiano largiri coepit, idque per te potissimum, idem munus suum vestra pietate constantiaque quam maxime diuturnum ac proprium velit: esse. Is maiestatem tuam, Rex excellentissime, diutissime felicem ac rebus omnibus florentem regno, imo orbi terrarum, seruet 45 ac tueatur ; cui me totum trado dedicoque. Antuerpiae. ix. cal. Mar. An. M.D.XVI. zi o on © ox v2 o on 8. Eluetios] Cf. Ep. 529. 10 n. There are reminiscences of the opening 13. ex regum] From here to alumnae sentene es in Ep. 541: 22, 3 and of the (1. 18) is italicized in Lond. as though concluding words in Ep. 542. 19. a quotation; but I cannot trace it. 88. Rex ille] Prou. 21. 1.