OCR Output

DEN TO WILLIAM BUDAEUS 473

nem candidissimo pectore, plane ad amiciciam natus, cuius familiari¬
tas mihi non mediocri voluptati fuit.

De tuis epistolis mendosius excusis non iniuria expostulas. Nam
idem mihi quoque non mediocriter stomachum mouerat ; sed vnicum
hunc habemus ruroypdpov kai roðróv ye érov pv. Caeterum eas epi¬
stolas Petrus Aegidius, ab actis curiae Antuerpiensis, vir doctus et
humanus tuique nominis inter primos studiosus, euulgandas curauit :
me sane non quidem conscio, sed tamen nonnihil suspicante et con¬

eruditis legi ; vel ob hoc ipsum quo tua tam insignis praeminentia
nostratium veternum excuteret et altissimum hunc somnum tuae
vigilantiae claritas dispelleret. De iure trium liberorum adempto,
de vno sex liberorum abducto, mecum agas oportet cuius errore id
factum est; sed breui tibi sarcietur hoc damni, id curaturum me
recipio, idque propediem.

At vero quod tuas in Nouum Testamentum annotationes mihi
cedere vis, queso an non pudebit posthac istos qui vltro lucubrationes
alienas sibi vindicant, aut qui sibi habent, in literis quicquid habent ?
O pectus vere candidum atque amicum et ab omni inuidentiae morbo
alienissimum! Recte dictum est scriptores opera sua non secus ac
liberos adamare. Tu non grauaris tuum filium fraudare, quo me
dites; et cum plaerique pro gloria perinde atque pro vita digladien¬
tur, tu non recusas tuam ipsius gloriam in amicum transfundere.
Quis hoc ingenium non adamet, non deosculetur? Sed caue faxis
istud, mi Budaee. Neque enim mei ingenii est alienis opibus vendi¬
tare me, etiamsi in Hebraicis passus sum nonnihil operae subsidia¬
riae; sed id sane perparce, nec dissimulanter tamen. Simul de
studiosis pessime merear, si ea mihi sumpsero quae scio felicius abs

quam tua, licebitque iis vti cum Budaei mei nomenclatura ; quod ego
non tam candide facio quam ambitiose. Illud modo volebam, degustato
opere nostro submoneres si quid desyderares aut si quid offenderet,
vt id in proxima aeditione, quam adorno, sarcire liceret. Nondum
scio an hoc quoque nomine tibi debeam gratias agere, quod omnibus
virtutibus multo ornatissimus Praesul Parisiensis, qui nunc vestri
Regis nomine apud nostrum legatione fungitur, me credat aliquid
esse in bonis litteris. Ac prorsus agerem, ni istud immodice fecisses,
vt incusandus mihi sis potius, qui tantum virum in tantum induxeris

errorem ; simulque meam inopiam, quam oportebat tibi non ignotam 5
536. idque C: et quidem F. 538. cedere 0: credere F. 539. in C:
non H. 542. tuum om, H.

526. rumoypapov | Martens. 547. Hebraicis] Cf. Ep. 324. 31 n.

on
ov

or
DS
ov

54°

545

ox
ox
or