OCR
DEN TO WILLIAM BUDAEUS 473 nem candidissimo pectore, plane ad amiciciam natus, cuius familiaritas mihi non mediocri voluptati fuit. De tuis epistolis mendosius excusis non iniuria expostulas. Nam idem mihi quoque non mediocriter stomachum mouerat ; sed vnicum hunc habemus ruroypdpov kai roðróv ye érov pv. Caeterum eas epistolas Petrus Aegidius, ab actis curiae Antuerpiensis, vir doctus et humanus tuique nominis inter primos studiosus, euulgandas curauit : me sane non quidem conscio, sed tamen nonnihil suspicante et coneruditis legi ; vel ob hoc ipsum quo tua tam insignis praeminentia nostratium veternum excuteret et altissimum hunc somnum tuae vigilantiae claritas dispelleret. De iure trium liberorum adempto, de vno sex liberorum abducto, mecum agas oportet cuius errore id factum est; sed breui tibi sarcietur hoc damni, id curaturum me recipio, idque propediem. At vero quod tuas in Nouum Testamentum annotationes mihi cedere vis, queso an non pudebit posthac istos qui vltro lucubrationes alienas sibi vindicant, aut qui sibi habent, in literis quicquid habent ? O pectus vere candidum atque amicum et ab omni inuidentiae morbo alienissimum! Recte dictum est scriptores opera sua non secus ac liberos adamare. Tu non grauaris tuum filium fraudare, quo me dites; et cum plaerique pro gloria perinde atque pro vita digladientur, tu non recusas tuam ipsius gloriam in amicum transfundere. Quis hoc ingenium non adamet, non deosculetur? Sed caue faxis istud, mi Budaee. Neque enim mei ingenii est alienis opibus venditare me, etiamsi in Hebraicis passus sum nonnihil operae subsidiariae; sed id sane perparce, nec dissimulanter tamen. Simul de studiosis pessime merear, si ea mihi sumpsero quae scio felicius abs quam tua, licebitque iis vti cum Budaei mei nomenclatura ; quod ego non tam candide facio quam ambitiose. Illud modo volebam, degustato opere nostro submoneres si quid desyderares aut si quid offenderet, vt id in proxima aeditione, quam adorno, sarcire liceret. Nondum scio an hoc quoque nomine tibi debeam gratias agere, quod omnibus virtutibus multo ornatissimus Praesul Parisiensis, qui nunc vestri Regis nomine apud nostrum legatione fungitur, me credat aliquid esse in bonis litteris. Ac prorsus agerem, ni istud immodice fecisses, vt incusandus mihi sis potius, qui tantum virum in tantum induxeris errorem ; simulque meam inopiam, quam oportebat tibi non ignotam 5 536. idque C: et quidem F. 538. cedere 0: credere F. 539. in C: non H. 542. tuum om, H. 526. rumoypapov | Martens. 547. Hebraicis] Cf. Ep. 324. 31 n. on ov or DS ov 54° 545 ox ox or