esse, tanta expectatione onerasses. Sed quicquid hoc est seu hene¬
ficii seu sedulitatis, hoe est seu officii seu culpae, totum tibi com¬
mune est cum Fabro Copoque ; sic enim mihi visus sum intelligere
ex oratione legati. Certe mihi cum primis gratum fuit virum tam
565 plum, tam eruditum, tam humanum cognoscere, cui vix eloqui possim
quam sim obstrictus: vt qui me non solum suo preconio suaque con¬
suetudine ac mensae etiam consortio honestarit (scis enim apud
poetas deos fieri quos dii suis mensis adhibere dignantur) verum
etiam Christianissimi Regis nomine inuitarit ad vestrae Galliae con¬
syo tubernium, si modo per hune meum Principem liceret.
De Iacobi Fabri aduersa valetudine eaque diutina ac pene perpetua
rem mihi nuncias haud sane mediocriter acerbam ; siquidem is vir
est ea pietate, ea humanitate doctrinaque praeditus, sic de studiis ac
studiosis omnibus meritus, vt indignus sit qui aut senescat vnquam
575 aut moriatur. Sed tamen Episcopi me recreauit oratio, qui mihi
narrauit eum iam aliquanto firmiorem esse.
Efflagitaras, mi Budaee, tua quoque prolixiorem epistolam. En
öva, habes non minus magnam quam malam. Nam tuae parem
referre facile possum, similem qui possim? Vide nunc an posthac
550o expediat Erasmum ad prolixas epistolas prouocare. Quoque magis
in posterum id metuas, addam et coronidem. Sunt hic Itali quidam
quos offendit ériypappdriv quod in Assis tui frontispicio addidisti,
popnoacbor Taira padcv éorw À pupnoacba, velut arrogantius nimirum
Veneris sandalium calumniantes, cum in ipsa nihil reperiant quod
585 vituperent. Ego negabam operaeprecium mihi videri in eo cauillari,
quod fortasse chalcographus de suo addidisset. Aggrederentur po¬
tius ipsum opus, in quo si vel vnum aliquod cementum euellerent,
totam ilico structuram ruituram. Vide quantum fiduciae mihi tua.
prebeat diligentia, qui non metuam quoslibet etiam in te prouocare,
zgo quo fias illustrior. At idem in me fieri nolim.
Iam ad te miseram epistolium velut huius arrabonem ; cui quan¬
quam haec serius successit, tamen propere venisse dicas, si scieris
quam me complures dies afflixerit pituita: publica pene omnium
pestis, a qua vix post mensem reuixi. Accessit crebra migratio ac
595 remigratio. Bene vale, amicorum doctissime et doctorum amicissime..
Antuerpiae decimoquinto calendas Martias. Anno M.D. XVI.
561. oneraris H. 582. tui om. H. 587. euellerent C!: conuellerent ©.
593. hie post pene add. H; cf. Ep. 528.9 n.