Expatiatur et Plinius in historia mundi, sed in amplissimo argu¬
mento, sed breuius vtroque nostrum, me etiam rarius. Expatiatur
et Seneca in quaestionibus causarum naturalium, sed infrequentius.
Vides quanto parcius id mihi permiserim in Nouum Testamentum,
etiamsi nec hoc argumentum sic inter se contextum est vt tuus
Assis. Audio quosdam idem sentire de Annotationibus tuis in Pan¬
dectas, quae quanquam plurimum attulere tibi gloriae, tamen
aliquanto plus laturas fuisse, si resectis iis quae tu, non quasi diligens
promus condus sed profusus quispiam Lucullus,e confertissimo penu
effundis verius quam promis, ea potissimum in medium attulisses
quae proprie ad institutum argumentum faciebant: veluti, vt hoc
exempli gratia proferam, si vindictam enarrans, non ilico congessisses
quicquid vsquam apud vllum autorum genus de vindicando, de vin¬
dicta, de vindiciis reperiatur ; sed ea duntaxat quae peculiariter ad
eum locum illustrandum pertinebant. Nunc eruditionem nemo qui¬
dem desyderat. Caeterum qui aut auidiores sunt aut occupatiores
aut etiam morosiores, causantur ingens esse volumen et tamen ex
tam multis paucos locos illustratos ; quanquam quae infulcis, erudi¬
tiora sunt quam vt ociosum et candidum lectorem poeniteat ris
Tapepyias.
Verum ad dicendi genus iam redeo. Scio, scio, doctissime Budaee,
quae tua felicitas est, quodcunque dictionis genus assequi posse te,
modo volueris ; id quod ipse quoque significas, atque ob id dignus
qui quod optimum est velis, cum efficias quicquid volueris. Mihi
quidem nunquam placuit balbuties et infantia quorundam qui bonam
erùditionis partem videri volunt elinguem esse aut, quod mea sen¬
tentia miserius est, spurce prodigioseque dicere. Nam vt sermo
praecipua mentis imago est, mentem vero decet esse purissimam, cum
vicio detur vestis immundior, magis arbitror orationis puritatem ac
mundiciem bono viro praestandam esse ; atque hue quidem semper
annisus sum a puero, quantum nostra regio, seculum, fortuna, denique
quantum haec ingenii tenuitas ferebat. Et tamen cum viderem arti¬
ficium dicendi a probatis viris tam grauatim probari, magis affectaui
mundam orationem quam phaleratam, et solidam masculamque
potius quam splendidam aut scenicam ; quae rem ostenderet citius
quam quae scriptoris ingenium ostentaret. Votum meum audis ;
caeterum an assecutus sim nescio. Et fortasse dum hoc genus
sequor, ita vt fit, in aliud huic finitimum incidi, dilutum, triuiale,
expositum, quod gustasse lectori abunde satis sit, videlicet vnedonum
ritu: cum nihil illic sit quod paulo quis elegantiore palato regustare
velit, nec vllos aculeos relinquat in futurum, sed ad praesens tantum
314. quanquam C: tametsi I. 319. ob id C: ob hoc H.
nhe