OCR
531] TO WILLIAM BUDAEUS 467 Expatiatur et Plinius in historia mundi, sed in amplissimo argumento, sed breuius vtroque nostrum, me etiam rarius. Expatiatur et Seneca in quaestionibus causarum naturalium, sed infrequentius. Vides quanto parcius id mihi permiserim in Nouum Testamentum, etiamsi nec hoc argumentum sic inter se contextum est vt tuus Assis. Audio quosdam idem sentire de Annotationibus tuis in Pandectas, quae quanquam plurimum attulere tibi gloriae, tamen aliquanto plus laturas fuisse, si resectis iis quae tu, non quasi diligens promus condus sed profusus quispiam Lucullus,e confertissimo penu effundis verius quam promis, ea potissimum in medium attulisses quae proprie ad institutum argumentum faciebant: veluti, vt hoc exempli gratia proferam, si vindictam enarrans, non ilico congessisses quicquid vsquam apud vllum autorum genus de vindicando, de vindicta, de vindiciis reperiatur ; sed ea duntaxat quae peculiariter ad eum locum illustrandum pertinebant. Nunc eruditionem nemo quidem desyderat. Caeterum qui aut auidiores sunt aut occupatiores aut etiam morosiores, causantur ingens esse volumen et tamen ex tam multis paucos locos illustratos ; quanquam quae infulcis, eruditiora sunt quam vt ociosum et candidum lectorem poeniteat ris Tapepyias. Verum ad dicendi genus iam redeo. Scio, scio, doctissime Budaee, quae tua felicitas est, quodcunque dictionis genus assequi posse te, modo volueris ; id quod ipse quoque significas, atque ob id dignus qui quod optimum est velis, cum efficias quicquid volueris. Mihi quidem nunquam placuit balbuties et infantia quorundam qui bonam erĂ¹ditionis partem videri volunt elinguem esse aut, quod mea sententia miserius est, spurce prodigioseque dicere. Nam vt sermo praecipua mentis imago est, mentem vero decet esse purissimam, cum vicio detur vestis immundior, magis arbitror orationis puritatem ac mundiciem bono viro praestandam esse ; atque hue quidem semper annisus sum a puero, quantum nostra regio, seculum, fortuna, denique quantum haec ingenii tenuitas ferebat. Et tamen cum viderem artificium dicendi a probatis viris tam grauatim probari, magis affectaui mundam orationem quam phaleratam, et solidam masculamque potius quam splendidam aut scenicam ; quae rem ostenderet citius quam quae scriptoris ingenium ostentaret. Votum meum audis ; caeterum an assecutus sim nescio. Et fortasse dum hoc genus sequor, ita vt fit, in aliud huic finitimum incidi, dilutum, triuiale, expositum, quod gustasse lectori abunde satis sit, videlicet vnedonum ritu: cum nihil illic sit quod paulo quis elegantiore palato regustare velit, nec vllos aculeos relinquat in futurum, sed ad praesens tantum 314. quanquam C: tametsi I. 319. ob id C: ob hoc H. nhe o v D D es o w or or en en