OCR Output

446

LETTERS OF ERASMUS [1517

tumque paginas Reges nostri profanis nominibus tam luculenter
implere quam sacris ac spiritualibus possent, ego mihi quoque
homini coniugi nonnihil in aduenticiis spei reponendum existimarem.
jo Nunc autem ita fert ratio et institutae mihi vitae et studiorum
meorum, vt mihi aulicis in rebus ac ne in publicis quidem prope¬
modum nihil aut seratur aut metatur. Vnde fit vt homines multi
consilii mei ignari ea me colere studia existiment et dictitent quae
facunda multo magis quam foecunda esse possint: nec eo minus

75 tamen inde vberem mihi frugem promitto, cum senectuti meae suf¬
fecturam, tum etiam nepotibus meis ac posteris subsidii nonnihil ad
vitam aut existimationem allaturam. Sed super omnia esse duco
quod in animi alimentum suppeditaturum est et ad vitae aeternae
ac summi boni adeptionem conducturum.

80 Quaeres hic fortasse quid tibi auctor sim. Quid aliud potius
quam vt hane conditionem protinus accipias et amplectaris? primum
quod ita te esse animatum velim vel mea vnius causa: deinde quod
si eam acceperis, non magis fortunis tuis quam honori atque opinioni
consulueris. Proh diui immortales, quam id tibi honorificum erit,

85 quam ad omnium doctorum existimationem splendidum et fortu¬
natum, istius te doctrinae commendatione a maximo et illustrissimo
regum in longinquam regionem petitum esse et accersitum! Rex
hic est non modo Francus, quod ipsum per se amplum est, sed etiam
Franciscus ; nomine hoc primum ab ipso inter regia relato et, vt

go augurari licet, ad res magnas ominoso. Idem literarum [non]
nescius, quod tamen more parum mihi probato solenne est nostris
regibus, sed idiomate facundus; ingeniosus, decens, mollis atque
obuii accessus et gratuiti, raris corporis animique dotibus large a
natura praeditus, priscorum principum admirator et praedicator, qui

95 quidem vnquam animi magnitudine ac rebus gestis inclaruerint.
His accedit quod habet omnino quod det, vt si quis vnquam regum,
vtpote qui nuper opimam, amplissimam, omni aere alieno, omnibus
noxis solutam creuerit haereditatem Cal. Ianuarii; et dat nemo

68. spiritualibus C: dedicatis £. 72. nihil aut, . aut 0: nec... nec B.
90. res magnas CB : magnas res 0°, non om. B, vbi res deinde latius explicatur.
Forsitan addiderit © obsequii gratia. gi. tamen... probato «dd. B. 93. et
gratuiti add. B. 97. vtpote ...98. Ianuarii add. B.

98. haereditatem] I cannot satis- his efforts from 1529 onwards to insti¬
factorily explain the insertion of this gate Francis to fulfil the obligations
passage in 1531. It can hardly refer towards the Collège de France which
to Francis’ succession to Louis xrr he had contracted in r517; see Lefrane
(+1 Jan. 1515). In spite of the diff- ch. 3. Louise died after a long illness
culty of date, lam tempted to attribute in a village at some distance from the
it to Francis’ inheritance from Louise capital, and Budaeus may have been
of Savoy (Sept. 1531) and to sup- misled by a false report of her death;
pose that Budaeus, in defiance of the for similar false rumours cf. Epp. 270
anachronism, inserted it as part of introd., 479. 3 and 541. 55 n.