522] FROM WILLIAM BUDAEUS 445
atque inuestigator sagacissimus ac bibliothecarum pene compilator.
Sed nescias vtrum omnia volumina auidius corroget an benignius
amicis impartiat et commodet. Ad summam, cum eum hominem
multis de rebus ac moribus amem, vno tantum nomine odisse eum
possum (dicam enim libere), nihilque aliud ei succensere quam quod
Erasmo nimium fauet, homini externo ; cui ego iam inuidere coepi
ob nimiam istam gloriam, qua non modo Germaniam (de reliquis
prouinciis nune silebo) sed Galliam etiam nostram ita irradiat vt
gloriolam nostram praeradiet, et iam nobis esse obscuris ac videri
non possit, cui ex eius scriptis luminis plus accessit.
Vt ad rem redeam, Gulielmus Paruus eiusmodi mecum verba fecit,
vt afirmaret nudius (vt arbitror) tertius sermonem apud Regem
excitatum esse de viris literatis. Ibi cum multa de Erasmo, de aliis,
de Budaeo fortasse dicerentur, Rex Mineruae, vt spero, numine
afflatus ita infit: in animo sibi esse lectissimos viros in regnum suum
praemiis opimis asciscere, ac seminarium, vt ita dicam, eruditorum
in Francia instituere. Quae verba cum Paruus iamdiu occasioni
imminens excepisset—est enim vt literatorum omnium suffragator,
sie doctrinae industriaeque tuae admirator et commendator asci¬
scendumque Erasmum inprimis censere se dixisset; idque per
Budaeum optime transigi posse, qui ob commune vtriusque linguae
studium et alias summa cum illo amicitia deuinctus esset: ad postre¬
mum Regem impetu animi egregio eo esse productum (aderant enim
tibi offerri verbis suis velle, vt si istinc demigrare in animum induce¬
res operamque literis hic nauare quam istic consuesses, sacerdotium
ipse tibi ad mille francicos et eo amplius collaturum se sponderet.
Hic fidem meam hactenus intercedere intelligis, vt internuncii,
non etiam sponsoris, partes agam, et quae ab illo accepi, bona fide
deferam. Neque enim in rem praesentem veni neque hac Principis
voluntate mihi aliquid accessit ; ac ne accessurum quidem mihi per¬
suadeo, qui rationes meas diuersas atque adeo auersas ab aula et
huiuscemodi processibus sentiam, ac mihi eum esse genium diuinitus,
vt interpretor, datum, qui nec aulae nec sibi in aula placere possit.
Atqui huic meo genio ac plane ingenio vim afferam necesse est,
si crescere ornamentis Fortis Fortunae mediter : tametsi haec mihi
multorum votis optantur deberique existimantur, cum quibus non
sentio, vt qui me melius et exploratius ad manumque aestimarim.
Tua omnino fert aliud ratio, a quo nihil exigetur aliud quam quod tu
facile praestare atque hilariter possis. Quod si donorum liberalita¬
35. etsi 0: etiam si 6. 40. de om. B. 42. H: optimis 0.
49. productum 0: perductum 8, 52. 0°: consuesces 0° 8.