largius aut benignius. Et quantum coniicere licet, praeclari cupit
esse conditor instituti, vt in posterum artes liberales etiam pertinere
ad compendium videantur contra quam solitum est iamdiu: quo
maxime modo illustrare memoriam principatus sui potest.
Verum vt tibi successura omnia spondeam, facit quod Paruum, vt
dixi, oricularium sacrum Principis, vniuersa doctorum natio atque
etiam virtute prestantium habitura mihi videtur quasi actorem
quendam publicum qui in commune stipuletur, assiduumque veluti
admonitorem, qui praeclari propositi Principem obliuisci non sinat,
in te etiam ipsum ac tua scripta peculiariter propensum. Deinde
antistes Parisiensis, Stephanus Poncherius, vir summa doctrina ac
moribus compositis et emendatis, vt si quis alius antistitum, ingenio
atque industria singulari, cis Alpes vltra Alpes nusquam non
obeundis legationibus, per omneis vitae gradus auctus, per omnia
reipublicae munia exercitatus, literatorum hominum euocator et
amplexator eoque nomine et alias in Italia nobilis et celebratus—
quicum mihi cognitionem intercedere predicandum esse duco—
legatus nune agere Bruxellae Imperatoremque operiri dictitatur, ad
renunciandam legationem: qui iam, vt opinor, te ad se accersiuerit,
si Bruxellae fuisti, qua est in te voluntate affectus, vt ab eo intellexi,
cum hac ipse iter fecit ad legationem properans. Is, vt ex fratris
ejus filio audiui, quem ferre in oculis dicitur, librorum tuorum
studiosus est, quantum temporis succidere necessariis rebus licet.
Vidit nuper tuam Noui Testamenti aeditionem apertam in cubiculo
eiusremotiore. Nam et ipse contra istos archaismi, id est inueteratae
ac deploratae ignorantiae, patronos et assertores Saturnias lemas
olentes (vt est in prouerbio), tui veritatisque postliminio redeuntis
impugnatores propugnare tibi ac veritati summa auctoritate solet.
Ac ne Regis voluntatem impetum esse potius quam iudicium
propositumque certum suspiceris, idem Praesul mihi dixit, cum de
te ac summae notae scriptoribus loqueremur, cordi iam esse Regi
literas altiores elegantioresque, secumque verba fecisse Regem de
CB: 122. B: Vidi C.
115. CB: cognationem P. Tha accersiuit H.
nuper add. B. 129. iam add. B.
115. cognitionem] For the reading of
F cf. Ep. 583. 461 n.
116. legatus| To take Maximilian’s
oath to the Treaty of Noyon; see
Creighton iv. pp. 224,5 and Brewer ii.
The oath was given on 14 Feb. 1517
at Brussels ; Brewer ii. 2940.
117. accersiuerit] That they met is
shown by Epp. 531. 556 seq., 569. 43 seq.
120. filio] Francis Poncher (+ 1 Sept.
1532), Canon of Paris. He was with
his uncle in Milan in 1503, and was
a pupil of Janus Parrasius (Delaruelle,
Mélanges Brunot, p.94). In 151$ Aleander
dedicated to him an edition of Sallust,
Paris, J. Badius. He succeeded his
uncle first as Abbot of St. Maur-les¬
Fossés, and in 1519 as Bp. of Paris.
In 1526 he was charged with simony
and treason; and he died in imprison¬
mentat Vincennes. See GC. vii. 159,60,
BE*. p. 16, and Paquier, J. Aléandre.
124. Saturnias] Cf. Ar. PI. 581; and
Adag. 1075.