Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0470
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 471 [471]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0470

OCR

522] FROM WILLIAM BUDAEUS 445 atque inuestigator sagacissimus ac bibliothecarum pene compilator. Sed nescias vtrum omnia volumina auidius corroget an benignius amicis impartiat et commodet. Ad summam, cum eum hominem multis de rebus ac moribus amem, vno tantum nomine odisse eum possum (dicam enim libere), nihilque aliud ei succensere quam quod Erasmo nimium fauet, homini externo ; cui ego iam inuidere coepi ob nimiam istam gloriam, qua non modo Germaniam (de reliquis prouinciis nune silebo) sed Galliam etiam nostram ita irradiat vt gloriolam nostram praeradiet, et iam nobis esse obscuris ac videri non possit, cui ex eius scriptis luminis plus accessit. Vt ad rem redeam, Gulielmus Paruus eiusmodi mecum verba fecit, vt afirmaret nudius (vt arbitror) tertius sermonem apud Regem excitatum esse de viris literatis. Ibi cum multa de Erasmo, de aliis, de Budaeo fortasse dicerentur, Rex Mineruae, vt spero, numine afflatus ita infit: in animo sibi esse lectissimos viros in regnum suum praemiis opimis asciscere, ac seminarium, vt ita dicam, eruditorum in Francia instituere. Quae verba cum Paruus iamdiu occasioni imminens excepisset—est enim vt literatorum omnium suffragator, sie doctrinae industriaeque tuae admirator et commendator asciscendumque Erasmum inprimis censere se dixisset; idque per Budaeum optime transigi posse, qui ob commune vtriusque linguae studium et alias summa cum illo amicitia deuinctus esset: ad postremum Regem impetu animi egregio eo esse productum (aderant enim tibi offerri verbis suis velle, vt si istinc demigrare in animum induceres operamque literis hic nauare quam istic consuesses, sacerdotium ipse tibi ad mille francicos et eo amplius collaturum se sponderet. Hic fidem meam hactenus intercedere intelligis, vt internuncii, non etiam sponsoris, partes agam, et quae ab illo accepi, bona fide deferam. Neque enim in rem praesentem veni neque hac Principis voluntate mihi aliquid accessit ; ac ne accessurum quidem mihi persuadeo, qui rationes meas diuersas atque adeo auersas ab aula et huiuscemodi processibus sentiam, ac mihi eum esse genium diuinitus, vt interpretor, datum, qui nec aulae nec sibi in aula placere possit. Atqui huic meo genio ac plane ingenio vim afferam necesse est, si crescere ornamentis Fortis Fortunae mediter : tametsi haec mihi multorum votis optantur deberique existimantur, cum quibus non sentio, vt qui me melius et exploratius ad manumque aestimarim. Tua omnino fert aliud ratio, a quo nihil exigetur aliud quam quod tu facile praestare atque hilariter possis. Quod si donorum liberalita35. etsi 0: etiam si 6. 40. de om. B. 42. H: optimis 0. 49. productum 0: perductum 8, 52. 0°: consuesces 0° 8. w on 45 en or nN one

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1574 px
Image height
2604 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0470.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0470.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit