OCR Output

521] FROM SYLVESTER GIGLI 443

SYLVESTER EPISCOPVS VVIGORNIENSIS, SERENISSIMI ANGLORVM
REGIS PERPETVVS APVD S.D.N. ORATOR, ERASMO ROT. S.

VENERABILIS vir tanquam frater obseruande, pergratum mihi fuit
datam fuisse occasionem tibi mea opera gratificandi ; mirifice enim
singularem doctrinam egregiasque virtutes tuas semper colui, nec
quicquam magis quam propensissimum in te animum declarare posse
optabam. Itaque nactus oportunitatem negocium tuum liben¬
tissime suscepi; de quo plura diligenter ac studiose cum S.D.N. egi.
Qui profecto tum ob suam bonitatem, tum ob praecipuam ac singu¬
larem beneuolentiam qua dotes tuas eximias vnice prosequitur,
libenter tuis votis annuit. Sed scis haec negocia plurium opera con¬
fici. Proinde non defuit vnus aut alter qui rem retardarent; sed
S.D.N. per omnia fauente negocium omne ex animi sententia con¬
fecimus. Per meam diligentiam non stetit quin haec citius expedi¬
rentur; sed aduersa quaedam valetudo necnon perturbationes ducatus
Vrbini non parua molestia S.D.N. affecerunt, et fuerunt in causa vt
serius haec conficerentur quam nos volebamus. Quod superest, ago
tibi gratias immortales de optima opinione quam te de me concepisse
ex tuis humanissimis et gratissimis litteris intelligo ; quod humanitati
tuae, non meis meritis, asscribo. Attamen qualiscunque sum, totum
tibi deditissimum esse pro certo habeto. Et quacunque in re tibi aut
amicis tuis me posse prodesse arbitreris, de me aeque atque de fratre
tuo germano omnia tibi polliceri potes. Optime vale et me ama.

Romao. xxxi. Ianuarii. M.D.XVI.

Filius Syluester, Episcopus Vuigorniensis.

522,34 FRom WILLIAM BUDAEUS.

Epistole elegantes fo. 13 vo. Paris.
C2. p. 109: F. p. 38: HN: Lond. i. 15: LB. 197. 5 February (1517).
Budaei Epistolae (1531) f. 124 v°. (8).

[For £ see the introductions to Epp. 403, 435, 493¬

The year-date for this group of letters (Epp. 522, 523, 529, 531, 533-5, 537;
all printed in ©) referring to the foundation of the College de France can
be obtained from many indications, but needs no further proof than that given
by the reference in this letter (1. 122) to the New Testament. For the Collège
see its Histoire, Paris, 1893, by M. Lefrane, who points out (pp. 346,7) that in
using the ‘old style’ in his replies (for one of which, Ep. 537, there is
manuscript authority), Erasmus is probably deferring to the usage of his
correspondents.

Budaeus had as yet had no answer to Ep. 493 except a brief note (1. 1,
Ep. 531. 591), which has not been preserved, despatched as precursor to
a rejoinder of fitting length. The special circumstances here deseribed

23. Filius . . . Vuigorniensis om. C?.

14. Vrbini] For the cause of these war of Urbino broke out in Feb. 1517:
troubles see Creighton iv. p. 222. The ibid. pp. 242,3.

n

=
Q