OCR
521] FROM SYLVESTER GIGLI 443 SYLVESTER EPISCOPVS VVIGORNIENSIS, SERENISSIMI ANGLORVM REGIS PERPETVVS APVD S.D.N. ORATOR, ERASMO ROT. S. VENERABILIS vir tanquam frater obseruande, pergratum mihi fuit datam fuisse occasionem tibi mea opera gratificandi ; mirifice enim singularem doctrinam egregiasque virtutes tuas semper colui, nec quicquam magis quam propensissimum in te animum declarare posse optabam. Itaque nactus oportunitatem negocium tuum libentissime suscepi; de quo plura diligenter ac studiose cum S.D.N. egi. Qui profecto tum ob suam bonitatem, tum ob praecipuam ac singularem beneuolentiam qua dotes tuas eximias vnice prosequitur, libenter tuis votis annuit. Sed scis haec negocia plurium opera confici. Proinde non defuit vnus aut alter qui rem retardarent; sed S.D.N. per omnia fauente negocium omne ex animi sententia confecimus. Per meam diligentiam non stetit quin haec citius expedirentur; sed aduersa quaedam valetudo necnon perturbationes ducatus Vrbini non parua molestia S.D.N. affecerunt, et fuerunt in causa vt serius haec conficerentur quam nos volebamus. Quod superest, ago tibi gratias immortales de optima opinione quam te de me concepisse ex tuis humanissimis et gratissimis litteris intelligo ; quod humanitati tuae, non meis meritis, asscribo. Attamen qualiscunque sum, totum tibi deditissimum esse pro certo habeto. Et quacunque in re tibi aut amicis tuis me posse prodesse arbitreris, de me aeque atque de fratre tuo germano omnia tibi polliceri potes. Optime vale et me ama. Romao. xxxi. Ianuarii. M.D.XVI. Filius Syluester, Episcopus Vuigorniensis. 522,34 FRom WILLIAM BUDAEUS. Epistole elegantes fo. 13 vo. Paris. C2. p. 109: F. p. 38: HN: Lond. i. 15: LB. 197. 5 February (1517). Budaei Epistolae (1531) f. 124 v°. (8). [For £ see the introductions to Epp. 403, 435, 493The year-date for this group of letters (Epp. 522, 523, 529, 531, 533-5, 537; all printed in ©) referring to the foundation of the College de France can be obtained from many indications, but needs no further proof than that given by the reference in this letter (1. 122) to the New Testament. For the Collège see its Histoire, Paris, 1893, by M. Lefrane, who points out (pp. 346,7) that in using the ‘old style’ in his replies (for one of which, Ep. 537, there is manuscript authority), Erasmus is probably deferring to the usage of his correspondents. Budaeus had as yet had no answer to Ep. 493 except a brief note (1. 1, Ep. 531. 591), which has not been preserved, despatched as precursor to a rejoinder of fitting length. The special circumstances here deseribed 23. Filius . . . Vuigorniensis om. C?. 14. Vrbini] For the cause of these war of Urbino broke out in Feb. 1517: troubles see Creighton iv. p. 222. The ibid. pp. 242,3. n = Q