brosii autoritate sapiat, vb non modo recte Apostolum intelligas,
60 verumetiam maiorem sis habiturus Augustino honorem. Nequa¬
quam igitur amicus noster arbitratur iusticiam legis seu factorum
tantum esse in cerimoniis, sed rectius in obseruatione totius decalogi.
Quae si fiant extra fidem Christianam, etiam si faciant Fabritios,
Regulos et in vniuersum integerrimos viros, apud homines non tamen
65 plus sapere iusticiam quam sorba ficum: non enim, vt Aristoteli
visum est, iusta agendo nos iustos effici, nisi èroxpirixòs, sed iustos
factos iusta operari. Necessarium ergo esse prius mutari personam,
deinde opera; prius enim Deo Abelem quam eius munera placuisse.
Quamuis igitur et speret et cupiat autoritatem tuam fore celeber¬
yo rimam, vereri tamen te autore extituros qui defensionem mortuae,
id est literalis, intelligentiae arripiant, qua pleni sunt omnes pene
ab Augustini temporibus.
Hoc est, vir eruditissime, quod amicus noster ad te tanquam ad
Apollinem Pythium putauit referendum me interprete; vtinam
75 quem, si non meo ipsius, certe reipublicae totius theologicae exaudias
nomine! Quamobrem rem facies, vt nobis omnibus gratissimam,
ita tua pietate dignissimam, si dignatus beneuolentia has literas,
gratificatus fueris amico integerrimo et mihi responderis, quantum¬
libet breuiter, desque id beneficentiae, vt meo in te amori, ita
So Principis mei illustrissimi erga te, Doctorem Reuchlin et doctis¬
simum quemque studio et reuerentiae. Ego enim in te diligendo
obseruandoque nunquam inter postremos ero. Vale, vir eruditis¬
sime.
Raptim ex arce Lochana Ducis Friderici Saxoniae Tercio eiduum
85 Decemb. 1516.
Erit etiam et mihi et reliquis omnibus in his regionibus nominis
tui studiosis magnae voluptati, si respondens mihi scripseris etiam
quid post Hieronymi opera sis editurus, et quid nune sub incude
tua habeas. Scio etiam mirum in modum Principi meo placiturum
go tam literarum cupido, tam discendi studio(so), vt feriatus a causis
maioribus vel legat aliquid vel legentem inaudiat libentissime.