OCR Output

501] FROM GEORGE BURKHARD OF SPALT 417

rorum id negocii quod me in praesentiarum ad scribendi officium
compulit. Quamuis igitur Augustinianus coenobita, vir, mihi crede, 20
candidissimi ingenii et fidissimi pectoris, boui (quod dicitur) clitellam,
tamen eius in me studio et beneuolentia motus malui, si ita res
ferret, subrusticus videri quam officium negare homini amicissimo,
Quod si tu pro tua egregia et bonitate et sapientia eo animo literas
nostras intellexeris quo scribuntur, spero te non modo me in posterum 25
in albo tuorum siue clientum siue fautorum perpetuo habiturum,
verum etiam studiosis omnibus diuinarum literarum et castae et
intaminatae illius veteris theologiae omnibus futuris seculis, nedum
hac nostra acetate, eo vehementius profuturum quo res est maioris
momenti, 30

Hoc igitur tantum veluti praefatus, te per Christum obsecro vt
aequi bonique literas nostras consulas, nihil aliud Deo teste quae¬
rentes quam vt tibi insinuatus, sicut amici religiosissimi precibus
faciam satis, ita aliquando videam profuisse vel posteritati, notum
fuisse homini eruditissimo. Tantum enim abest vt malignitatis 35
aliquid hic lateat, yt simus tui omnes amantissimi quicunque literis
melioribus nomen dedimus. Sunt ingenii tui monumenta in tanto
apud nos precio vt nihil cupidius in emporiis quaeratur, nihil citius
apud bibliopolas vendatur, nihil etiam diligentius legatur. Habet
etiam Princeps meus clementissimus, Dux Fridericus Saxoniae, Sacri 40
Ro. Imp. Elector, non minus sapientia et religione et doctrina quam
opibus praestantissimus, libros tuos omnes, quoscunque inuenimus,
in sua bibliotheca ducali, comparaturus etiam reliquos quotquot post¬
hac vbicunque edideris terrarum. Vidit nuper cum admiratione
opera diui Hieronymi te recognitore adeo restituta vt ante tuam 45
castigationem nihil minus quam Hieronymi libros habuisse possimus
videri.

Sed quorsum haec? In hoc modo, mi humanissime vir, vt eo
melius et libentius credas beneuole tibi a me scribi. Scribit mihi
amicus te in Apostolo interpretando iustitiam operum, seu legis seu 5o
propriam, intelligere cerimoniales illas et figurales obseruantias ;
deinde quod velis Apostolum in epistola ad Romanos non plane loqui
de peccato originali. Credit ergo fore vt, si legeris Aurel. Augu¬
stinum in libris contra Pelagianos, praesertim de spiritu et litera,
item de peccatorum meritis et remissione contra duas epistolas Pela- 5
gianorum, itemque contra Iulianum, qui omnes fere in octaua parte
sunt, atque adeo videris quam nihil Augustinus ex suo sensu, sed
Cypriani, Nazianzeni, Hirenei, Hilarii, Olympi(i), Innocentii, Am¬

or

22, me LB: meo MS. 54. Delagianos MS. : corr. LB. 58. Olympii LE
CRU TA w), recte.
Y 56. octaua parte] vol, 8 of John Amorbach’s editio princeps (p. 30).

ALLEN II me