OCR
418 LETTERS OF ERASMUS [1516 brosii autoritate sapiat, vb non modo recte Apostolum intelligas, 60 verumetiam maiorem sis habiturus Augustino honorem. Nequaquam igitur amicus noster arbitratur iusticiam legis seu factorum tantum esse in cerimoniis, sed rectius in obseruatione totius decalogi. Quae si fiant extra fidem Christianam, etiam si faciant Fabritios, Regulos et in vniuersum integerrimos viros, apud homines non tamen 65 plus sapere iusticiam quam sorba ficum: non enim, vt Aristoteli visum est, iusta agendo nos iustos effici, nisi èroxpirixòs, sed iustos factos iusta operari. Necessarium ergo esse prius mutari personam, deinde opera; prius enim Deo Abelem quam eius munera placuisse. Quamuis igitur et speret et cupiat autoritatem tuam fore celeberyo rimam, vereri tamen te autore extituros qui defensionem mortuae, id est literalis, intelligentiae arripiant, qua pleni sunt omnes pene ab Augustini temporibus. Hoc est, vir eruditissime, quod amicus noster ad te tanquam ad Apollinem Pythium putauit referendum me interprete; vtinam 75 quem, si non meo ipsius, certe reipublicae totius theologicae exaudias nomine! Quamobrem rem facies, vt nobis omnibus gratissimam, ita tua pietate dignissimam, si dignatus beneuolentia has literas, gratificatus fueris amico integerrimo et mihi responderis, quantumlibet breuiter, desque id beneficentiae, vt meo in te amori, ita So Principis mei illustrissimi erga te, Doctorem Reuchlin et doctissimum quemque studio et reuerentiae. Ego enim in te diligendo obseruandoque nunquam inter postremos ero. Vale, vir eruditissime. Raptim ex arce Lochana Ducis Friderici Saxoniae Tercio eiduum 85 Decemb. 1516. Erit etiam et mihi et reliquis omnibus in his regionibus nominis tui studiosis magnae voluptati, si respondens mihi scripseris etiam quid post Hieronymi opera sis editurus, et quid nune sub incude tua habeas. Scio etiam mirum in modum Principi meo placiturum go tam literarum cupido, tam discendi studio(so), vt feriatus a causis maioribus vel legat aliquid vel legentem inaudiat libentissime. 502. From TgHomas More. Deventer MS. 91, f. 129. London. LB. App. 221. 15 December (1516). [The year-date is given by Linacre’s edition of Galen (I. 15 n.). The composition mentioned in l. ro is evidently the Tulius Exclusus, the third 7x. arripiant MS.: accipiant LE (cf. 1. 14 n.). 80, mei ZB: me MS. 87. respondens scripsi : responderis MS. go. studioso LB. | 84. Lochana] Lochau, now the Dukes of Saxony, e. 15 miles SE. of Annaburg, a hunting castle of the Wittenberg.