OCR
414 LETTERS OF ERASMUS [ 1516 cum. Itaque nescis nune quantum gestio, quantum creui, quanto 40 memet altiorem gero: ita mihi assidue versatur ob oculos perpetuum destinari mihi principatum ab Vtopianis meis, quin iam nunc mihi videor incedere coronatus insigni illo diademate frumentaceo, conspicuus paludamento Franciscano, praeferens venerabile sceptrum e manipulo frugis, stipatus insigni Amauratorum comitatu atque ita 45 celebri pompa legatis atque principibus aliarum gentium occurrere, miseris plane pre nobis, stulte videlicet superbientibus, quod veniant ornati pueriliter et mundo muliebri onusti, vinctique auro illi despuibili, purpura et gemmis atque aliis bullatis nugis deridiculi, Quanquam nolim aut te aut Tunstallum nostrum ex aliorum ingeniis 50 aestimare me, quorum fortuna mores mutat. Equidem etsi superis visum est nostram humilitatem ad hoc fastigii et sublimitatis euehere, cui nullum regum posse conferri censeo, veteris tamen illius consuetudinis quae mihi olim priuato fuit vobiscum, nunquam me sentietis immemorem. Quod si non grauemini tantillum viae facere 55 vt Vtopiam veniatis ad me, profecto efficiam vt mortales omnes quos clementiae nostrae regit imperium, id honoris exhibeant vobis quem debent eis quos intelligunt ipsorum principi esse charissimos. Prosecuturus eram longius hoc dulcissimum somnium, sed Aurora consurgens, veh misero, discussit somnium et principatu me excussit, 60 atque in pistrinum meum me, hoc est in forum, reuocat. Hoc tamen me consolor, quod vera regna video non multo prolixiora. Vale, charissime Erasme. 500. From GeRARD LISTER. Deventer MS. 91, f. 145 v°. Zwolle. LB. App. 104. (c. December 1516.) [For the date see Ep. 495 introd.] GHERARDVS LISTRIVS DOMINO ERASMO S. Lon@IcaMPIANVM mihi a te commendatum, quantum potui, litteris Graecis docendis iuui; sed quod heae parum lucrosae esse videbantur, aut quod longo tempore indigerent, ad mathematicam, quam sibi sperat lucrosiorem fore, animum adiecit; in qua certe mihi non 5 mediocriter videtur promouisse. Patres nostri omnesque adeo docti, qui hie tui nominis sunt studiosissimi, vehementer a te contendunt vt commentarios in sancti Pauli epistolas et scribas, vt crebro recepisti, et scriptos quamprimum aedas. Domine Erasme, ex animo 500. 8. scriptas MS. : corr. LB. 499. 42. diademate] Cf. Utopia, ed. 45. legatis] ibid. pp. 177-81. Lupton, pp. 233,4. 500. 7. crebro] Cf. Ep. 495. 43 n.