2571 TO JOHN REUCHLIN 331
suos obtinent authoritatem ; Coletus etiam regiae maiestati intimus
est et ad priuatissimum colloquium quoties vult admittitur.
Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti 30
diligenter respondit ; nec minus amanter quam diligenter. Adiecit
alterum Breue, quo me sua sponte Regi Anglorum commendauit
haud quaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id
suapte sponte facere nec a me nec a quoquam vt id faceret rogatum.
Responderat vterque Cardinalis; verum hae literae in tuam Ger- 35
maniam missae sunt ad Ricardum Paceum, hominem egregie doctum,
qui nune apud Eluetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Breuia
mihi non ante sunt reddita quam in Angliam rediissem ; quae si in
tempore fuissent reddita, fortassis et Hieronymum Leoni dedicassem.
Mihi vixdum in Brabantiam reuerso illustrissimus Princeps meus 40
Carolus praebendam donauit satis et honorificam et copiosam.
Reuisi Britanniam salutaturus Moecenates meos et amicos veteres ;
reperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus
cum semper amarit vnice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio
vt ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit ; recu- 45
saui pecuniam. Abeunti donauit equum et calicem cum operculo
elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam
quantameunque iussero se depositurum. Nouum Testamentum
plurimos amicos mihi conciliauit vbique, tametsi nonnulli strenue
reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme 5o
tales vt nec legerint opus meum et, si legerent, non intellecturi.
Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Ant¬
uerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi
certo reddetur. Bene vale, Germaniae nostrae decus.
Si Philippum iuuenem ad Roffensem miseris tuis commendatum 55
literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam for¬
tunam prouehetur ; nec vsquam continget plus ocii ad optimas literas.
Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia
et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale.
Calecii. vı. Kar. Septembres. ©
28, Coletus] For his intimacy with
Henry ef. Lond. xv. 14, LB. 435 ad fin.
30. meam epistolam] Ep. 335¬
32. alterum Breue] Ep. 339¬
35. vterque] Cf. Ep. 456. 206.
41. praebendam] Of. Ep. 436. 5 n.
46. calicem] There is no mention of
this in the list of Erasmus’ property
which he had prepared on 10 April
1534 (Basle MS. C. VII. 19, f. 2), But
among the gold cups is a *poculum
cum operculo, forma Anglica. Donum
Guilhelmi Montioii’; where there is
perhaps a mistake in the name of the
donor.
55. Philippum] Geiger is clearly
right in identifying with Melanchthon,
who was now at Tübingen.
58. Anglia] For this high estimate
of learning in England as compared
with Italy cf. Ep. 540, especially
ll. 50 seq. ; also Ep. 456. 235-7.