OCR
2571 TO JOHN REUCHLIN 331 suos obtinent authoritatem ; Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad priuatissimum colloquium quoties vult admittitur. Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti 30 diligenter respondit ; nec minus amanter quam diligenter. Adiecit alterum Breue, quo me sua sponte Regi Anglorum commendauit haud quaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id suapte sponte facere nec a me nec a quoquam vt id faceret rogatum. Responderat vterque Cardinalis; verum hae literae in tuam Ger- 35 maniam missae sunt ad Ricardum Paceum, hominem egregie doctum, qui nune apud Eluetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Breuia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam rediissem ; quae si in tempore fuissent reddita, fortassis et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam reuerso illustrissimus Princeps meus 40 Carolus praebendam donauit satis et honorificam et copiosam. Reuisi Britanniam salutaturus Moecenates meos et amicos veteres ; reperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amarit vnice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio vt ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit ; recu- 45 saui pecuniam. Abeunti donauit equum et calicem cum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantameunque iussero se depositurum. Nouum Testamentum plurimos amicos mihi conciliauit vbique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme 5o tales vt nec legerint opus meum et, si legerent, non intellecturi. Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae nostrae decus. Si Philippum iuuenem ad Roffensem miseris tuis commendatum 55 literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam prouehetur ; nec vsquam continget plus ocii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale. Calecii. vı. Kar. Septembres. © 36. Paceum seripsi: Pacorum a. 28, Coletus] For his intimacy with Henry ef. Lond. xv. 14, LB. 435 ad fin. 30. meam epistolam] Ep. 33532. alterum Breue] Ep. 33935. vterque] Cf. Ep. 456. 206. 41. praebendam] Of. Ep. 436. 5 n. 46. calicem] There is no mention of this in the list of Erasmus’ property which he had prepared on 10 April 1534 (Basle MS. C. VII. 19, f. 2), But among the gold cups is a *poculum cum operculo, forma Anglica. Donum Guilhelmi Montioii’; where there is perhaps a mistake in the name of the donor. 55. Philippum] Geiger is clearly right in identifying with Melanchthon, who was now at Tübingen. 58. Anglia] For this high estimate of learning in England as compared with Italy cf. Ep. 540, especially ll. 50 seq. ; also Ep. 456. 235-7.