OCR Output

302 LETTERS OF ERASMUS [1516

Florentius ad se rediens coepit canere veterem cantilenam, et
360 accersitis tutoribus agere de libertate. Ibi rursus minae crudeles,
et ostensa rerum extrema desperatio nisi pergeret in bene coeptis.
Nec hic instrenue parteis suas egit Cantelius, cui non expediebat
amittere nocturnum et gratuitum praeceptorem. Obsecro te, an
non haec mera vis est in puerum natura simplicem, imperitum eb
365 incogitantem? Quid moror? Reclamanti iniecta est vestis, quum
scirent animum nihil immutatum. Wo facto, rursus blandiciis eb
indulgentia lactabatur puerilis animus,
Itaque rursus per lusum et incogitantiam annus fere totus effluxit.
At iam propemodum compererat illud vitae genus nee animo nec
370 corpusculo suo congruere. Nam animo praeter studia nihil erat
suaue. Ibi vero nullus studiis vel honos vel vsus. Alioqui non
abhorrebat a pietate, sed cantionibus ac ceremoniis non perinde
capiebatur, quibus fere tota illorum vita constat. Ad haec, in talia
sodalitia plerunque protruduntur ingenio tardi, natura semifatui,
375 duovoo, ventrisque ‘quam litterarum amantiores. Inter hos si quod
exoriatur ingenium excellens ac disciplinis natum, per illos oppri¬
mitur, ne emergat. Et tamen tales sibi vindicant tyrannidem, ac
fere fit vt qui stolidissimus est maximeque improbus, modo robusto
corpore, is in eo grege valeat plurimum. Iam mihi cogita quanta
380 sit crux ingenio Musis nato inter tales aetatem omnem degere.
Nec vlla illic manumissionis spes, nisi si forte contingat praefici
collegio virginum ; qua seruitute nihil est infelicius. Nam praeter
foeminei gregis assiduam curam, quotidie desidendum est in prolixis
compotationibus non sine pudiciciae periculo; neque raro fit vt
385 patriarcham suum iam aetate fractum et inutilem ad pristina
relegent praesepia, hoc etiam miseriorem quod aliquamdiu volu¬
ptuariam vitam egerit.
Corpusculum autem adolescentis erat natura tam impatiens inediae
yt cibo vltra solitam horam prolato frequenter sit pèriclitatus, quum
390 ipse tamen sui ignarus nihil tale cogitaret ; tantum stomachi cruciatu
et cordis defectu admonebatur. Haec fortasse rident crassae pecudes,
quas etiam si foeno pascas, lasciuirent. At periti medici non ignorant
hancesse proprietatem corporis admodum rari subtiliumque spirituum,
cuiusmodi praescribunt cibos concoctu faciles, frequenter ae parce
395 sumptos; quum alios reperias qui semel expleto ventre sine vlla
molestia diutius durent quam vultures. Eadem corpora medici
docent impatientissima frigoris, ventorum ac nebularum esse, ac
citius offendi circumfuso aere quam infusis cibis. Habebat adolescens
aliud peculiare incommodum, quod illi a teneris annis in hanc vsque
400 aetatem haeret, inuincibile. Non nisi profunda vespera potest ob¬

382. virginum] Cf. Ep. 296. 211-14.