OCR
302 LETTERS OF ERASMUS [1516 Florentius ad se rediens coepit canere veterem cantilenam, et 360 accersitis tutoribus agere de libertate. Ibi rursus minae crudeles, et ostensa rerum extrema desperatio nisi pergeret in bene coeptis. Nec hic instrenue parteis suas egit Cantelius, cui non expediebat amittere nocturnum et gratuitum praeceptorem. Obsecro te, an non haec mera vis est in puerum natura simplicem, imperitum eb 365 incogitantem? Quid moror? Reclamanti iniecta est vestis, quum scirent animum nihil immutatum. Wo facto, rursus blandiciis eb indulgentia lactabatur puerilis animus, Itaque rursus per lusum et incogitantiam annus fere totus effluxit. At iam propemodum compererat illud vitae genus nee animo nec 370 corpusculo suo congruere. Nam animo praeter studia nihil erat suaue. Ibi vero nullus studiis vel honos vel vsus. Alioqui non abhorrebat a pietate, sed cantionibus ac ceremoniis non perinde capiebatur, quibus fere tota illorum vita constat. Ad haec, in talia sodalitia plerunque protruduntur ingenio tardi, natura semifatui, 375 duovoo, ventrisque ‘quam litterarum amantiores. Inter hos si quod exoriatur ingenium excellens ac disciplinis natum, per illos opprimitur, ne emergat. Et tamen tales sibi vindicant tyrannidem, ac fere fit vt qui stolidissimus est maximeque improbus, modo robusto corpore, is in eo grege valeat plurimum. Iam mihi cogita quanta 380 sit crux ingenio Musis nato inter tales aetatem omnem degere. Nec vlla illic manumissionis spes, nisi si forte contingat praefici collegio virginum ; qua seruitute nihil est infelicius. Nam praeter foeminei gregis assiduam curam, quotidie desidendum est in prolixis compotationibus non sine pudiciciae periculo; neque raro fit vt 385 patriarcham suum iam aetate fractum et inutilem ad pristina relegent praesepia, hoc etiam miseriorem quod aliquamdiu voluptuariam vitam egerit. Corpusculum autem adolescentis erat natura tam impatiens inediae yt cibo vltra solitam horam prolato frequenter sit pèriclitatus, quum 390 ipse tamen sui ignarus nihil tale cogitaret ; tantum stomachi cruciatu et cordis defectu admonebatur. Haec fortasse rident crassae pecudes, quas etiam si foeno pascas, lasciuirent. At periti medici non ignorant hancesse proprietatem corporis admodum rari subtiliumque spirituum, cuiusmodi praescribunt cibos concoctu faciles, frequenter ae parce 395 sumptos; quum alios reperias qui semel expleto ventre sine vlla molestia diutius durent quam vultures. Eadem corpora medici docent impatientissima frigoris, ventorum ac nebularum esse, ac citius offendi circumfuso aere quam infusis cibis. Habebat adolescens aliud peculiare incommodum, quod illi a teneris annis in hanc vsque 400 aetatem haeret, inuincibile. Non nisi profunda vespera potest ob382. virginum] Cf. Ep. 296. 211-14.