summa, si audisses hominem, dixisses illic esse non monasterium
sed virecta Musarum. Amabat Florentius pro naturae suae candore
Cantelium puerili vehementique affectu, praesertim ex tanto inter¬
uallo praeter spem repertum, vt fere solet ea aetas feruidos amores 320
in sodales quosdam concipere. Nondum enim nouerat mortalium
ingenia, sed ex suo animo aestimabat omnes. Cantelius quidem
nullum non mouebat lapidem, in omnia se vertens vt incanta¬
mentis subigeret animum pueri; nec flexit tamen.
Ab eo colloquio digressus Florentius ab alteris maiore iam impetu 325
exceptus est. Adornarant enim validiores arietes. Ingerebatur
summa rerum desperatio, amicorum omnium simultas, denique
(quo genere mortis non aliud cruciabilius) BovAwia, ni mundo
renunciaret: sic enim illi loquuntur, contumelioso vocabulo mundum
appellantes quos Christus suo sanguine redemit a mundo, ac monachis 330
ceu proprium asserentes quod est Christianorum omnium commune.
Ab his diu vexatus magis quam labefactatus redit ad Cantelium
tantum fabulandi gratia. Ille summis iam viribus hoc agebat, vt
sibi secretum et gratuitum praeceptorem adiungeret. Erat autem
Florentius mire propensus ad amicitias ac facilis ad obsequendum 335
amiculis. Itaque quum nullus esset obtundendi finis nec vlla spes
affulgeret, ad collegium se contulit, non illud quod parauerat tutor,
sed in quo forte repperit veterem collactaneum. Erat autem locus
ille tam putris et insalubris vt vix bubus alendis esset idoneus, ne¬
dum tam delicato corpusculo. Verum aetas illa nec ciborum nec 349
coeli nec loci rationem vllam habere didicerat. Nec tamen huc eo
se contulit animo vt institutum amplecteretur, sed vt interim
obtundentium voces effugeret, donec ipsa dies adferret melius con¬
silium.
Cantelius interim saedulo suam rem agebat, abutens sodalis et 345
facilitate et simplicitate. Nam Florentius illi clam vna nonnunquam
nocte comoediam Terentianam totam praelegebat, vt intra paucos
menses praecipuos autores absoluerent furtiuis ac nocturnis con¬
gressibus, magno discrimine tenelli corpusculi: verum hoc nihil
ad Cantelium, qui nactus occasionem sibi intus canebat; nec enim
quenquam amabat ex animo praeter seipsum. Interea, ne Florentius
resiliret a coeptis, nihil illi non permittebatur. Arridebat puero
aequalium grata sodalitas. Canebatur, ludebatur, certabatur versi¬
culis: non adigebatur ad ieiunium, non excitabatur ad cantiones
nocturnas: nemo monebat, nemo obiurgabat, fauebant et arridebant 355