Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0324
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 325 [325]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0324

OCR

447] TO LAMBERTUS GRUNNIUS 301 summa, si audisses hominem, dixisses illic esse non monasterium sed virecta Musarum. Amabat Florentius pro naturae suae candore Cantelium puerili vehementique affectu, praesertim ex tanto interuallo praeter spem repertum, vt fere solet ea aetas feruidos amores 320 in sodales quosdam concipere. Nondum enim nouerat mortalium ingenia, sed ex suo animo aestimabat omnes. Cantelius quidem nullum non mouebat lapidem, in omnia se vertens vt incantamentis subigeret animum pueri; nec flexit tamen. Ab eo colloquio digressus Florentius ab alteris maiore iam impetu 325 exceptus est. Adornarant enim validiores arietes. Ingerebatur summa rerum desperatio, amicorum omnium simultas, denique (quo genere mortis non aliud cruciabilius) BovAwia, ni mundo renunciaret: sic enim illi loquuntur, contumelioso vocabulo mundum appellantes quos Christus suo sanguine redemit a mundo, ac monachis 330 ceu proprium asserentes quod est Christianorum omnium commune. Ab his diu vexatus magis quam labefactatus redit ad Cantelium tantum fabulandi gratia. Ille summis iam viribus hoc agebat, vt sibi secretum et gratuitum praeceptorem adiungeret. Erat autem Florentius mire propensus ad amicitias ac facilis ad obsequendum 335 amiculis. Itaque quum nullus esset obtundendi finis nec vlla spes affulgeret, ad collegium se contulit, non illud quod parauerat tutor, sed in quo forte repperit veterem collactaneum. Erat autem locus ille tam putris et insalubris vt vix bubus alendis esset idoneus, nedum tam delicato corpusculo. Verum aetas illa nec ciborum nec 349 coeli nec loci rationem vllam habere didicerat. Nec tamen huc eo se contulit animo vt institutum amplecteretur, sed vt interim obtundentium voces effugeret, donec ipsa dies adferret melius consilium. Cantelius interim saedulo suam rem agebat, abutens sodalis et 345 facilitate et simplicitate. Nam Florentius illi clam vna nonnunquam nocte comoediam Terentianam totam praelegebat, vt intra paucos menses praecipuos autores absoluerent furtiuis ac nocturnis congressibus, magno discrimine tenelli corpusculi: verum hoc nihil ad Cantelium, qui nactus occasionem sibi intus canebat; nec enim quenquam amabat ex animo praeter seipsum. Interea, ne Florentius resiliret a coeptis, nihil illi non permittebatur. Arridebat puero aequalium grata sodalitas. Canebatur, ludebatur, certabatur versiculis: non adigebatur ad ieiunium, non excitabatur ad cantiones nocturnas: nemo monebat, nemo obiurgabat, fauebant et arridebant 355 os on o omnes. . . \ . ons Atque ita per incogitantiam menses aliquot effluxerunt. Vbi iam immineret dies deponendae vestis prophanae et induendae sacrae, 338. collectaneum LB. 338. collactaneum] The word occurs in Vulg. Act, 18. 1.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1548 px
Image height
2582 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
978.38 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0324.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0324.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit