290 LETTERS OF ERASMUS [1516
maxime Christum, cuius vices meritissimo geris, refers, tum sancti¬
tatis tuae literae vltro pollicentur : praesertim cum eiusmodi sit
negocium, vt non perinde ad meam pertineat dignitatem cui candide
faues, quam ad publicam orbis vtilitatem cui omnes tuae vigilant
sollicitudines. Poteram ad hancce rem impetrandam summorum
principum abuti commendatione, veram malui quicquid hoc est
beneficii in solidum tuae vnius debere benignitati. Quod sane
quanquam non ignorem fore maius quam vt vllis mortalium officiis
rependi queat, ad haec eam esse fortunae tuae magnitudinem vt
a nemine sibi referri gratiam postulet; mei tamen officii fuerit adniti
manibus pedibusque, ne tam eximiam beneficentiam in hominem
aut omnino indignum aut parum memorem parumque gratum
collocasse videaris.
Nouum Testamentum simul et Graece et Latine aeditum, a nobis
recognitum vna cum Annotationibus nostris iampridem in lucem
55 exiit faustissimi tui nominis auspiciis. Quod opus an omnibus
probetur nescio; certe hactenus a probatissimis ac primariis
theologis probari comperio, cum primis autem ab incomparabili
antistite D. Christophoro episcopo Basiliensi, quo teste liber excusus
est. Nec enim hoc labore veterem ac vulgo receptam aeditionem
6o conuellimus, sed alicubi deprauatam emendamus, aliquot locis
obscuram illustramus ; idque non ex animi mei somniis nec illotis,
vt aiunt, manibus, sed partim ex vetustissimorum codicum testi¬
moniis, partim ex eorum sententia quorum et doctrinam et sancti¬
moniam ecclesiastica comprobauit autoritas, nempe Hieronymi,
6; Hilarii, Ambrosii, Augustini, Chrysostomi, Cyrilli : semper interim
parati aut modeste rationem reddere si quid recte docuimus, aut
libenter corrigere sicubi imprudentes, vt homines, lapsi sumus.
Volumen vnum recens adhuc et ab ipsa dum calens officina
Romam hyeme proxima misimus, quod sanctitati tuae redditum
yo opinor; et nunc alterum mitterem, ni scirem nusquam terrarum
non iam vulgatum opus. In eo tametsi sudatum est a nobis acriter,
quantum et temporis modus a Principe indulti et valetudinis ratio
patiebatur; tamen haud defatigabor vnquam, haud conquiescam,
donec ita locupletatum, elimatum elaboratumque reddidero, vt
75 Leone et praeter Pontificii dignitatem maximo non omnino
indignum videri possit. Hieronymus totus haud malis, vt opinor,
auibus renatus, mense Septembre proximo ingenti doctorum omnium
expectatione proditurus est in lucem. Quin posthac nulla ab Erasmo
47. ignoro H. 58. D.om. H. BF: Christophero 02 68. dum B :
etiamnum H.
43. publicam orbis] In the general teries raised in Ep. 447.
question of the recruitment of monas- 72. temporis modus] Of. Ep. 370. 18 n¬