OCR Output

446] TO LEO X 289

augustius, Leonis incomparabile fastigium, vltro meis interpellare
literis. Verum haec, vt video, audacia mihi longe felicissime cessit. 5
Vicit enim et spes et vota nostra pietas ista tua plusquam paterna,
sponte missis duobus Breuibus, quorum altero me meaque studia
locupletissimo simul et grauissimo testimonio ornat, altero regiae
maiestati non minus amanter quam diligenter commendat. Summum
est numinis aeterni suffragium promeruisse: huic certe proximum 1o
esse reor summi Pontificis oraculo comprobari; plus etiam Leonis,
hoc est eius qui summam inter mortales dignitatem omni virtutum
ac literarum genere vicissim condecorat.

Ea si mihi mature fuissent reddita Basileae tum agenti, ne
itinerum quidem vlla pericula me deterrere potuissent, quo minus 15
ad beatissimos istos pedes aduolassem. At nunc in patriam reuersum
cum aetas nonnihil ingrauescens remoratur, tum vero principum
retinet benignitas, et rarus quidam patriae in nos affectus alligat.
Siquidem illustrissimus Princeps Carolus, Rex Catholicus, huius
saeculi nostri lumen ac decus incomparabile, in cuius ditione natus 20
sum cuiusque patri Philippo quondam fui non modo notus verum
etiam charus, et absentem me annuo salario benignissime inuitauit,
idque nec ambientem nec expectantem: et reuerso ac vix etiam
reuerso sacerdotium tum amplum tum honorificum detulit. Caeterum
quantum serenissimi Regis Anglorum pristino erga me fauori, 25
quantum reuerendissimi Cardinalis Eboracensis in me beneuolentiae,
et quantum Archiepiscopi Cantuariensis veteri erga me studio
e commendatione tuae sanctitatis accesserit, certis argumentis habeo
compertum. Ea tum mihi gratior accidit, tum apud illos fuit
efficacior, quod non extorta precibus sed vltro prestita fuerit. 30

Proinde cum perspiciam me tuae beatitudini debere permultum,
plurimum eidem debere cupio. Imo iuuabit omneis fortunas meas
ac felicitatis summam vni Leoni acceptam ferre. Est autem meo
quidem animo nonnulla felicitatis pars debere libenter. Quid id sit,
reuerendus in Christo pater, Episcopus Vuigorniensis, inuictissimi 35
Anglorum Regis apud tuam sanctitatem perpetuus orator, coram
exponet, et Andreas Ammonius, tuae sanctitatis apud Anglos nuncius,
literis significabit. Qua quidem in re non dubito quin eam bonitatem
sensurus sim, quam mihi tum ista naturae tuae benignitas, qua vel

12. mortales BLB: omnes Lond. 27. et add. C’.

16. in patriam] Though dated from 22. inuitauit] Cf. Ep. 370.18 n.

London, this letter was evidently com- 24. sacerdotium] Cf. Ep. 436. 5 n.
posed at Antwerp in July; cf. Ep. 32. plurimum | Cf. Ep. 447 introd.
338 introd. For the reasons for delay 35. Vuigorniensis] Cf. Ep. 521 introd.
in dating see Ep. 447 introd. 37. nuncius] As sub-collector of

21. Philippo] Cf. Epp. 179 and 181 Peter's Pence in England ; ef. Epp. 218
introd. introd. and 517. 74¬

ALLEN II U