Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0313
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 314 [314]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0313

OCR

290 LETTERS OF ERASMUS [1516 maxime Christum, cuius vices meritissimo geris, refers, tum sanctitatis tuae literae vltro pollicentur : praesertim cum eiusmodi sit negocium, vt non perinde ad meam pertineat dignitatem cui candide faues, quam ad publicam orbis vtilitatem cui omnes tuae vigilant sollicitudines. Poteram ad hancce rem impetrandam summorum principum abuti commendatione, veram malui quicquid hoc est beneficii in solidum tuae vnius debere benignitati. Quod sane quanquam non ignorem fore maius quam vt vllis mortalium officiis rependi queat, ad haec eam esse fortunae tuae magnitudinem vt a nemine sibi referri gratiam postulet; mei tamen officii fuerit adniti manibus pedibusque, ne tam eximiam beneficentiam in hominem aut omnino indignum aut parum memorem parumque gratum 40 + OT 50 collocasse videaris. Nouum Testamentum simul et Graece et Latine aeditum, a nobis recognitum vna cum Annotationibus nostris iampridem in lucem 55 exiit faustissimi tui nominis auspiciis. Quod opus an omnibus probetur nescio; certe hactenus a probatissimis ac primariis theologis probari comperio, cum primis autem ab incomparabili antistite D. Christophoro episcopo Basiliensi, quo teste liber excusus est. Nec enim hoc labore veterem ac vulgo receptam aeditionem 6o conuellimus, sed alicubi deprauatam emendamus, aliquot locis obscuram illustramus ; idque non ex animi mei somniis nec illotis, vt aiunt, manibus, sed partim ex vetustissimorum codicum testimoniis, partim ex eorum sententia quorum et doctrinam et sanctimoniam ecclesiastica comprobauit autoritas, nempe Hieronymi, 6; Hilarii, Ambrosii, Augustini, Chrysostomi, Cyrilli : semper interim parati aut modeste rationem reddere si quid recte docuimus, aut libenter corrigere sicubi imprudentes, vt homines, lapsi sumus. Volumen vnum recens adhuc et ab ipsa dum calens officina Romam hyeme proxima misimus, quod sanctitati tuae redditum yo opinor; et nunc alterum mitterem, ni scirem nusquam terrarum non iam vulgatum opus. In eo tametsi sudatum est a nobis acriter, quantum et temporis modus a Principe indulti et valetudinis ratio patiebatur; tamen haud defatigabor vnquam, haud conquiescam, donec ita locupletatum, elimatum elaboratumque reddidero, vt 75 Leone et praeter Pontificii dignitatem maximo non omnino indignum videri possit. Hieronymus totus haud malis, vt opinor, auibus renatus, mense Septembre proximo ingenti doctorum omnium expectatione proditurus est in lucem. Quin posthac nulla ab Erasmo 47. ignoro H. 58. D.om. H. BF: Christophero 02 68. dum B : etiamnum H. 43. publicam orbis] In the general teries raised in Ep. 447. question of the recruitment of monas- 72. temporis modus] Of. Ep. 370. 18 n

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1568 px
Image height
2631 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1004.54 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0313.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0313.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit