Franciscum interrogat, sed nondum satis maturum. Verum quo
propius morti carnis accedit, hoc magis spiritui viuit. Attamen
so libenter audit quicquid ab eo peto, et quum sciat, non inuitus
expedi[a]t; sin minus, ingenue fatetur memoria excidisse. Itaque
te etiam atque etiam oro, si forte ad eum scripseris, vt ei mea causa
gratias agas ; siquidem ille mihi iussit vt (qua familiaritate me tuo
nomine complectitur) te certiorem redderem.
55 Enchiridion tuum Argentorati excusum hic inuestigare nescio,
credo nondum huc allatum. Quod scribis vt desinam facundiam
optare, id pulchre intelligere videor; quippe quum vides me eam
minime posse assequi, amice ne laterem lauem dissuades. Postremo
D. Rogerium, vt iusseras, salutaui: qui haud parum tibi succenset,
60 qui non rescripseras ei tam bene quam mihi, sed te vicissim non ioco
resalutat. Quod si aliquando auspice Deo tua nimisquam optata
familiaritate frui licebit, atque a quo suauissima ac saluberrima olim
seminaria hausi, inde maturos demum fructus ad animae salutem
exugam, nihil erit amplius mihi in hac vita expetendum. Quare
65 si qua id commode in posterum fieri possit, fac me certiorem. Quod
si superis fauentibus eueniat, tibi fidelissime vna cum liberis meis
inseruiam, non minori sane beneuolentia aut obsequio quam si pater,
mater ac ceteri omnes noti in te vno essent reuersi.
Caeterum quod litteras meas castigatas curasti remittendas, in¬
7o dulgentissimi praeceptoris munere functus, me ante tibi deditissimum
hoc beneficio longe reddidisti, si fieri possit, deuinctiorem. Cuius¬
modi officium vel his litteris mea causa te suscipere obtestor. Tuae
humanitatis scripta ex Brabantia iamdudum expectaui haud vulgari
desyderio. Idcirco fac quamprimum ad me rescribas. Bene vale,
75 altera spes animae meae, ac mei vicissim memento.
Parisiis Nonis Augusti.
ABVNDE felix mihi videbar futurus, beatissime pater, si sanctitas
tua boni modo consuluisset meam vel temeritatem vel sedulitatem,
qui non veritus essem Pontificiae maiestatis celsitudinem et, quod est
445. 55. Enchiridion] Probably point of publication when Erasmus
Schürer’s edition of Sept. 1515 (cf. Ep. wrote to Grey from Basle (1. 11).