OCR Output

445] FROM THOMAS GREY 287

nostram necessitudinem neutiquam labefactatam, valetudinem tibi
faustam, teque a primariis omnibus venerari, a plebe etiam tota non
vulgariter amari facile perspexi. Quae quidem omnia, praeterquam
quod iucundissima, etiam et optatissima mihi fuere. Taceo autem 15
de dulcissima Beati Rhenani epistola tuo plusquam paterno suasu
ad me scripta, non minus salutifera quam omni ex parte docta; cui
vtcunque rescripsi, non hercle vt volui. Nam, vt inquit diuus
Paulus, bene velle adest mihi tam in hac re quam in aliis, sed facere
bene non reperio. Si enim par facultas ac voluntas praesto esset, 20
et tibi imprimis et illi gratiam referrem. Deinde non possum non
summopere gaudere et tibi gratulari, vsque eo te esse gratum cum
reuerendo istius loci Episcopo, tum tuo quam honorificentissimo
Principi Carolo. Gloria igitur sit omnipotenti Deo et Domino
nostro Iesu Christo, qui te talem sibi ministrum delegit, atque ita 25
armauit vt nec vllis huiusce mundi illecebris aut fucatis honoribus
auocari queas. Non mediocris, mihi crede, gratia est tam facile
talia posse contemnere ac tantos labores vltro sumere, atque, quod
inter cetera praecipuum arbitror, modo perinde te ingenio valere ac
si in florida esses iuuentute.

Quod quidem in multis tuae aetatis (quamuis neque tot excubiis
neque tot laboribus exhausti) video non parum hebescere ; id quod
Fabro Stapulensi iamdudum accidit, qui me suo nomine quam
diligentissime te salutare iussit, sane nulla alia causa tibi non
rescribit, nisi quod nihil quicquam se dignum neque scribere neque 35
dictare possit ; te inquam summo amore prosequitur, te apud omnes
praedicat non solum doctissimum sed et diligentissimum, et, quantum
Nam creberrime te in charitate

30

coniectura colligo, syncere te colit.
amplecti exoptat, et vt aliquoties a te sit reprehensus, haudquaquam
id in malam accipit partem, tanquam carnalis; sed eam ob causam 40
immortalem tibi habet gratiam ceu vere spiritualis, asserens se
nonnulla eorum iampridem notasse atque imprimenda in animo
habuisse, ni tu prouinciam occupasses. Denique me quoque tua
càusa humanissime excipit, multum familiariter mecum colloquens ;
sed certe multum debilitatus tam vulgari sermone quam doctrina, 45
vsqueadeo vt vix quippiam dubii enucleare possit. Multa eum

rogaui, sed parum ad rem respondit, ac sepius discipulum quendam
16. plusquam tuo MS. : ordinem mutawi. 43. me quoque scripsi: meq; MS.

12. necessitudinem] See Ep. 58, quotes, loosely, from Erasmus’ version

&e.

16. Beati Rhenani] For Grey’s reply
to this letter see Ep. 460. 15, 6; and
for his acquaintance with Beatus Ep.
581. 24 sed.

19. Paulus] Grey

Rom. 7. 18.

in the Nouum Instrumentum.

23. Episcopo] Christopher of Uten¬
heim.

33. Fabro] Cf. Epp. 460. 16, 7 and
493. 447-50. He had been ill in 1515
also; cf. MHE. ii. 35¬