OCR
445] FROM THOMAS GREY 287 nostram necessitudinem neutiquam labefactatam, valetudinem tibi faustam, teque a primariis omnibus venerari, a plebe etiam tota non vulgariter amari facile perspexi. Quae quidem omnia, praeterquam quod iucundissima, etiam et optatissima mihi fuere. Taceo autem 15 de dulcissima Beati Rhenani epistola tuo plusquam paterno suasu ad me scripta, non minus salutifera quam omni ex parte docta; cui vtcunque rescripsi, non hercle vt volui. Nam, vt inquit diuus Paulus, bene velle adest mihi tam in hac re quam in aliis, sed facere bene non reperio. Si enim par facultas ac voluntas praesto esset, 20 et tibi imprimis et illi gratiam referrem. Deinde non possum non summopere gaudere et tibi gratulari, vsque eo te esse gratum cum reuerendo istius loci Episcopo, tum tuo quam honorificentissimo Principi Carolo. Gloria igitur sit omnipotenti Deo et Domino nostro Iesu Christo, qui te talem sibi ministrum delegit, atque ita 25 armauit vt nec vllis huiusce mundi illecebris aut fucatis honoribus auocari queas. Non mediocris, mihi crede, gratia est tam facile talia posse contemnere ac tantos labores vltro sumere, atque, quod inter cetera praecipuum arbitror, modo perinde te ingenio valere ac si in florida esses iuuentute. Quod quidem in multis tuae aetatis (quamuis neque tot excubiis neque tot laboribus exhausti) video non parum hebescere ; id quod Fabro Stapulensi iamdudum accidit, qui me suo nomine quam diligentissime te salutare iussit, sane nulla alia causa tibi non rescribit, nisi quod nihil quicquam se dignum neque scribere neque 35 dictare possit ; te inquam summo amore prosequitur, te apud omnes praedicat non solum doctissimum sed et diligentissimum, et, quantum Nam creberrime te in charitate 30 coniectura colligo, syncere te colit. amplecti exoptat, et vt aliquoties a te sit reprehensus, haudquaquam id in malam accipit partem, tanquam carnalis; sed eam ob causam 40 immortalem tibi habet gratiam ceu vere spiritualis, asserens se nonnulla eorum iampridem notasse atque imprimenda in animo habuisse, ni tu prouinciam occupasses. Denique me quoque tua càusa humanissime excipit, multum familiariter mecum colloquens ; sed certe multum debilitatus tam vulgari sermone quam doctrina, 45 vsqueadeo vt vix quippiam dubii enucleare possit. Multa eum rogaui, sed parum ad rem respondit, ac sepius discipulum quendam 16. plusquam tuo MS. : ordinem mutawi. 43. me quoque scripsi: meq; MS. 12. necessitudinem] See Ep. 58, quotes, loosely, from Erasmus’ version &e. 16. Beati Rhenani] For Grey’s reply to this letter see Ep. 460. 15, 6; and for his acquaintance with Beatus Ep. 581. 24 sed. 19. Paulus] Grey Rom. 7. 18. in the Nouum Instrumentum. 23. Episcopo] Christopher of Utenheim. 33. Fabro] Cf. Epp. 460. 16, 7 and 493. 447-50. He had been ill in 1515 also; cf. MHE. ii. 35