OCR Output

426] 263
426. From THomas BEDILL.

Deventer MS. 91, f. 189 v°. Otford.
LB. App. 142. 22 June (1516).

Erasme doctissime, si tam facile possem dare quam dicere salutem,
non interciperet aut differret reditum tuum insidiosa febris quae te
molestat; nam vnus es omnium quo cum omnem vitam meam
transigerem, si mea fortuna pateretur. Sed nosti sortem meam
pistrino deteriorem, qui ita perpetuam rotam verso, vt non liceat
latum digitum decedere. Itaque frequenter ab eo tempore quo inter
nos discessum est, optaui vel Dedalus vel Menippus fieri, vt remigio
alarum citus ad te deuolare possem et post pauculas horas in tuo
dulci et desyderato colloquio absumptas redire. Sed hic nec aquilas
nec vultures habemus, nec Mercurium quempiam qui me transportet 10
et reuehat. Quare obsecro te, anime mi, cura te diligenter, nec sinas
longius desyderio tuo nos discruciari. Hoc autem quasi de tripode
dictum accipe, neminem vnquam optatiorem aduenturum domino
nostro Cantuariensi, qui de te omnia summa et sentit et vbique
loquitur. Is enim in animo habet tibi reuerso delectabilem, 1
quantum potest, habitationem prouidere, in qua post Herculeos
illos labores possis molliter in litteris et in ocio consenescere ; nec
erit aliud quiequam quod ab eo conuenienter postulabis, in quo
repulsam patieris. Absentia enim tua, quam summa cum gloria
transegisti, auxit amorem et desyderium (sicut in amoribus Veneris 20
solet); nosti autem vt consuetudo perpetua minuit gratiam, quae
me fortassis viliorem fecit et minoris precii. Tu autem hoc vnum
age, vt cum salute quamprimum in Britanniam te recipias ; caetera
aliis curae erunt, vt nulla tibi desint vitae commoda.

Vale ex Otfordia xxii die mensis Iunii.

n

n

Y
n

Thomas Bedillus.

414497, From ANDREW AMMONIUS.

Deventer MS. 91, f. 140 v°. London.

LB. App. 7- 22 June (1516).

{Sent by a friend of Ammonius; cf. Ep. 429. I. For the letters mentioned
see the introductions to Epp, 338 and 389. |

ANDREAS AMMONIVS ERASMO SVO S.

Semper occupationes meas causer oportet, quas hic cui has litterulas
dedi, poterit forsan tibi [tibi] explicare. Non potui ad tuas litteras

quas mihi nouissime ex diuo Odomaro scripsisti, respondere maturius;

426, 25. Oxfordia LB, perperam.

426, 7. remigio] Verg. Aen. 6. 19 and 1. 301.