Cogito enim quanta mihi tribueris vbique, vel praesens per colloquia
vel absens per litteras aut communiter per volumina; quae quidem
sunt maiora quam sustinere valeam. Iudicabis ergo Cantuariensem
ingratissimum, nisi tui sit habiturus rationem fidelissimam et con¬
ro Stantissimam, licet meritis inaequalem et inferiorem. Quod autem
sexaginta nobiles non sunt hactenus ad te per commutationem
translati, Maruffus in culpa est, qui et suscepit in se pecuniam istic
tibi non defuturam, non illos solum nobiles sed nec ampliores.
Professus est autem se tibi dedisse litteras credititias, per quas
15 posses vbique locorum istic maiorem summam a mercatoribus
accipere. Quod nuncium mihi retulit iterum Bedillus, quem non
semel ad Maruffum et ad Morum eam ob causam miseram. Verum
ne longius frauderis eius summae receptione, hodie misi eandem ad
Morum, vti vis; quam tibi commode et absque mora persoluendam
20 Antwerpiae curabit, non dubito.
Editionem tuam in Nouum Testamentum aliquot fratribus meis
episcopis et theologiae doctoribus communicaui, qui maxime operae
precium in ea re te fecisse vno ore profitentur. Quorum iudicio
adhaerens et omnia summa iudicans quae a tuo diuino ingenio multi¬
25 plicique doctrina proficiscuntur, eam omnibus laudibus effero, proinde
vt Hieronymianam prouinciam, quam in eo es vt propediem absoluas:
per quae opera famam immortalem inter homines, inter superos
diuinam remunerationem, et a me quicquid commode et conuenienter
praestare potero, consequeris. Hieronymi volumina nunquam satis
30 laudata a praesentium latore accepi ; pro quibus et Nouo Testamento,
quod etiam abs te accepi, gratias habeo immortales, hoc est pro
sudoribus quos in iis operibus exantlasti. Postremo rogo vti cures
has meas litteras ad reuerendum et optimum fratrem Episcopum
Basiliensem perferri, et te valetudine eo diligentius liberare studeas,
35 Vt quamprimum te videamus.
Otfordiae 22 Tunii.
Amantissimus tui Gulielmus Cantuariensis.