OCR
426] 263 426. From THomas BEDILL. Deventer MS. 91, f. 189 v°. Otford. LB. App. 142. 22 June (1516). Erasme doctissime, si tam facile possem dare quam dicere salutem, non interciperet aut differret reditum tuum insidiosa febris quae te molestat; nam vnus es omnium quo cum omnem vitam meam transigerem, si mea fortuna pateretur. Sed nosti sortem meam pistrino deteriorem, qui ita perpetuam rotam verso, vt non liceat latum digitum decedere. Itaque frequenter ab eo tempore quo inter nos discessum est, optaui vel Dedalus vel Menippus fieri, vt remigio alarum citus ad te deuolare possem et post pauculas horas in tuo dulci et desyderato colloquio absumptas redire. Sed hic nec aquilas nec vultures habemus, nec Mercurium quempiam qui me transportet 10 et reuehat. Quare obsecro te, anime mi, cura te diligenter, nec sinas longius desyderio tuo nos discruciari. Hoc autem quasi de tripode dictum accipe, neminem vnquam optatiorem aduenturum domino nostro Cantuariensi, qui de te omnia summa et sentit et vbique loquitur. Is enim in animo habet tibi reuerso delectabilem, 1 quantum potest, habitationem prouidere, in qua post Herculeos illos labores possis molliter in litteris et in ocio consenescere ; nec erit aliud quiequam quod ab eo conuenienter postulabis, in quo repulsam patieris. Absentia enim tua, quam summa cum gloria transegisti, auxit amorem et desyderium (sicut in amoribus Veneris 20 solet); nosti autem vt consuetudo perpetua minuit gratiam, quae me fortassis viliorem fecit et minoris precii. Tu autem hoc vnum age, vt cum salute quamprimum in Britanniam te recipias ; caetera aliis curae erunt, vt nulla tibi desint vitae commoda. Vale ex Otfordia xxii die mensis Iunii. n n Y n Thomas Bedillus. 414497, From ANDREW AMMONIUS. Deventer MS. 91, f. 140 v°. London. LB. App. 7- 22 June (1516). {Sent by a friend of Ammonius; cf. Ep. 429. I. For the letters mentioned see the introductions to Epp, 338 and 389. | ANDREAS AMMONIVS ERASMO SVO S. Semper occupationes meas causer oportet, quas hic cui has litterulas dedi, poterit forsan tibi [tibi] explicare. Non potui ad tuas litteras quas mihi nouissime ex diuo Odomaro scripsisti, respondere maturius; 426, 25. Oxfordia LB, perperam. 426, 7. remigio] Verg. Aen. 6. 19 and 1. 301.