literae: atrio où äpyovres duovosraro. Magna tamen spes est in
Ioanne Syluagio, Burgundiae Cancellario, qui quidem, vt ipse non
140 Solum maximus est ac prudentissimus verum etiam eruditissimus,
ita impense fauet omnibus quos insignis eruditio commendat. Hune
heroa, si nobis superum benignitas diu velit incolumem, spes est fore
vt apud nos quoque proueniant qui ingenii sui monumentis Principis
sui regnum, caetera felicissimum, illustrent et ornent. Rursum vale.
422. From WILLIAM BRIELIS.
Deventer MS. 91, f. 149.
LB. App. 64.
[A letter of welcome on Erasmus’ second return from Basle. Of the writer
nothing else seems to be known. ]
GVILIELMVS BRIELIS DOMINO ERASMO S.
QvamprIMmvm olfeceram ex Germania in Brabantiam iterum te re¬
cepisse, mi Hrasme suauissime, haud potui diutius continere me
quo non loquerer tecum absens per epistolam, cum praesertim id
coram mihi non licet; quippe qui aliquid iam diu litterarum ad te
5 dare concupieram teque meis ineptis verborum quisquiliis obtundere,
ni inuidens locorum distantia arctissimaeque solitudinis nostrae pro¬
fessio impedimento fuisset. Itaque quid in mentem mihi scribere
venit accipe, et breuiter quidem. Si locus amandi superest adhuc,
precor me (licet non fecero). . . . Multos tibi patronos et amicos tum
1o singulari eruditione tua tum vel morum vitaeque integritate conci¬
liasti, qui profecto te tanquam patrem aut fratrem flagrantissime am¬
plectuntur. Et felices quidem illi, qui te coram et videre et audire
mereantur ac suauissima tua per litteras sepicule consuetudine frui.
Atqui vtinam vel semel liceat mihi! Proinde ausim dicere, sed for¬
15 tassis arrogantius et tamen vere, non minori me nexu amoris te com¬
plecti quam ii qui vnice te colunt, venerantur ac diligunt. Testis est
mihi Deus, si mentior. Et quamuis beneficiis te nunc donisque tem¬
poralibus exornare non valemus, quae profecto reliquimus omnia, vt
aliquando Ohristi Iesu paupertate ditaremur ; praestiti tamen assidue
20 atque praestabo quod habui, summam videlicet tui in precibus apud
Deum commendationem, maxime in sacrosancto sancti altaris sacri¬
ficio. Quare, mi Erasme dulcissime, cadat precor in conspectu iam
tuo deprecatio mea, ne repellas me a tuorum numero. At ne longiori
tibi prolixitate displiceam, verbum non amplius addam. Vale, mi
422. 9. Post fecero, vbi finis est versus, deest aliquid. 20. heo ante habui scripsit
amanuensis et delewt: add. LB.
422, 18. reliquimus] Matt. 19. 27. 24. verbum] Hor. S. 1. 1. 121.